Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
quoniam non est exacte luteus, sed ex luteo & cinereo compositus,
interdum quoque plus in cinereum inclinans. Plane namque hoc
est genus, quod describit lib. XIX. cap. 33. ubi gallos sylvestres
appellat. sunt, inquit, in septentrionalibus terris galli sylvestres,
quantitate similes phasianis, licet multo breviore cauda, & absoluta
nigritia in toto corpore, & candentibus aliquot pennis in extremitate
alarum & caudarum. Mares rubea & eminenti crista, feminæ vero
humili, & toto colore griseo decorantur. Non sunt alii galli hi
sylvestres, quam qui Suecis Orrar, Latinis tetraones, seu urogalli minores.
Neque aliter intelligendæ cristæ, quam quales habent urogalli, non
in vertice capitis, sed utrinque supra oculos, quod non intellexit
pictor ejus, gallosque domesticos eorum loco expressit. Hi urogalli
minores sive Orrar, perinde, ut majores, sive Kiedrar habent
feminas colore plurimum dissimili, isti quidem magis luteo, hi ad
cinereum magis inclinante, sicut dixi. Sunt, qui genus hoc appellant
phasianos, sed est longe alia horum species, quod intelligit
quilibet, qui conferre inter sese voluit. Quanquam vero genus utrumque
reperiatur in Lapponia, posterius tamen esse solet infrequentius.
Samuel Rheen: I skoqueland æro mæst allelanda skoquefoglar
saosom kiædrar, men ganska fao orrar. Hoc est: In regione
sylvestri omne genus avium sylvicolarum reperitur, ut urogalli, at tetraones
minores, prorsus pauci. Sed nec reliquorum eadem semper copia,
quibusdam enim annis reperiuntur prorsus nullæ. Olaus Petri.
Aliquando plane videtur earum fuga mirabilis, ut per aliquot
emaneant annos. Iterum non redeunt, totum replent desertum,
pluribusque tum Lappi potiuntur, quam devorare queant. Venio ad
Attagenes, sic enim recte puto nominari, qui sunt jærpe Suecis,
ei modo attagen, quod Germanis Haselhun, id est gallina
corylorum, de quo dubitant. Prorsus enim jærpe Suecorum
& Germanorum Haselhun conveniunt, nec paludes colunt,
sicut veterum attagenes, sed nemora sylvasque, unde Rheen,
inter aves, sylvas frequentantes numeravit. Sunt & ipsi bona
copia in Lapponia, incolisque cedunt in cibum. At nullum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>