Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
quoq́; baccæ omnis generis. Nobilissimæ sunt, quæ Suecis hiortron,
Latine quibusdam chamæmora, sive mora Norvagica vocantur.
Species earum, qualis quæ proveniunt in rubis, singulæ namq;
baccæ sunt divisæ in pluscula quasi grana, colore primum pallide luteo,
qui cum maturuerunt, incipit rubere. Nascuntur autem in locis
uliginosis & palustribus. Olaus Petri: Habent chamæmorum,
(hiortron) in paludosis crescentem locis, sapore satis jucundo in maxima
ubertate. Samuel Rheen. Ther vvæxe och hiortron i stor
ymnogheet pao moraas eller myror. Hoc est: Nascuntur, ibi quoque
chamæmora in copia ingenti in uliginosis & palustribus locis. Serpunt
humi, & exiguo sustinentur pedicello, ut inter frutices referri non
debeant. Baccæ autem sunt saluberrimæ, præsentemque contra
scorbutum præbent medicinam. Lappones eis gaudent in cibo
non modo recentibus, sed & sale conditis, de quo genere alibi à me
dictum est. Pari modo apud eos nascuntur rubi Idæi baccæ, Suecis
hallon dictæ, uti constat ex Olai Petri indice, item ericæ bacciferæ
tenuifoliæ, quas & chamætaxos aliqui appellant, Suecis Kraokebær
vocata, credo quod petantur à cornicibus. Item vaccinia rubra
minora, Suecis lingon, & vaccinia nigra minora, Suecis blaobær.
Meminit omnium prædictus scriptor, istis verbis: Sammatunda
giœra the med lingon, Kraokebær, och blaocbær. Hoc est: Idem
faciunt cum vacciniis rubris, chametaxis, & vacciniis nigris Lappones.
Et Olaus Petri. Habent similiter & myrtillos, blaobær, & in autumno
vaccinia rubra, lingon, & ericam bacciferam. Loquitur de modo,
quo has baccas præparant in cibum, & à me est indicatus in
superioribus. Unde simul constat, non minorem harum
baccarum apud eos esse copiam, quam præcedentium.
Proveniunt & aliæ, sed quæ in minore apud incolas sunt pretio,
omneque genus vacciniorum. Inveniuntur & herbæ utiles in
Lapponia. Quales primum angelica petrosa, quam Lappones
ipsi suam herbam, & herbam Lapponum, seu Samigraes appellant,
quia delectantur ea plurimum in cibo, item Posko. Nascitur autem
caule quidem brevi, sed denso atque crasso. Samuel Rheen.
I Lappmarken vvæxer angelica petrosa i en stor myckenheet, huilken ær
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>