Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
tenuiter sectæ angelicæ herbæ particulas, ita paratas, & sub terra
coctas, sicut alio loco diximus. Ultimum quod hic memorari
debet, gramen est. Nascitur & hoc in Lapponia non unius generis.
Optimum, quod reperitur in vallibus inter montes Fellicos, molle,
breve, succulentum. Aliis in locis quod provenit, est longius,
spissius, asperius, & aridius. Est & genus, tertium longum,
molle, foliis tenuissimis & maxime exilibus, quo Lappones
armant muniuntque pedes & manus contra frigoris inclementiam,
immisso calceis ac chirothecis, sicut alias est dictum. Et hæc sunt,
quæ de herbis, fruticibus, arboribus illius regionis ad notitiam
nostram pervenerunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>