Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Daorfiæll dictum, quod viæ imminet, quæ ab argentifodina ducit in
Norvagiam, nec hyberno tempore à quoquam potest superari,
propter summam altitudinem, & quibus ideo est obnoxium,
tempestates vehementissimas, quæ iter omne reddunt prorsus
impeditum. Vena satis dives est argenti, diffundit se latisime,
ubique sibi similis. Continetur autem pyrite duro coloris albi.
Dictus Rheen: Denne soelfuergrufva hafver ett laongt och vyd
begrypit streek, och ær af en haord huyt flintesteen, ther aothskillige
groopar æro uptagne, och finnes etta slag malm. Hoc est. Hæc
argentifodina longe lateque prolatam habet venam, in pyrite duro & albo,
ejusque diversi aperti sunt aditus, sed ubique metallum generis
ejusdem repertum. Illud habet incommodum, quod in vicinia sylvæ
occurrant nullæ, neque possint propius haberi ligna, quam
miliari uno & dimidio inde distantibus locis. Itaque pro lignis
pulvere utuntur nitrato, ad modum, qui superius est indicatus.
Officina, ubi venam purgant coquuntque, distat à fodina miliaribus
quinque, sita in loco amœno, ubi fluvii conveniunt plures,
præsertim Quickjock, unde nomen quoque suum habet, item
Darrijock. Sylva ibi est spaciosa, ingensque copia fruticum,
præsertim ribis, item herbarum graminisque. Neque minor
frequentia omnis generis piscium optimorum, ut Salmonum,
Salmunculorum, luciorum, percarum, ac similium. Æstivo
tempore navibus adiri potest inde à templo Luhlensi, paucis
miliaribus exceptis, nec ita magno sumptu tum ad Officinam,
quidquid est necessarium, deferri, tum exinde, quicquid confectum
est metalli, ad sinum Bothnicum deferri. Exercetur itaq; fodina ista
& in diem hodiernum non sine commodo lucroque illorum, qui in
ipsam sumptus impendunt. Præter duas hasce argentifodinas, aliæ
reperiuntur plures, sed quascum cura excolere nemo adhuc aggressus
est, sive quod in locis tam remotis, & in quibus ipsi domini
præsentis est, difficulter possunt, nemo libenter impendere vult
pecunias suas, sive quod, priusquam lucrum quoddam sese offert,
erogari plurimæ debent, quod facere potest nemo, nisi qui earum
copia abundat, quorum numerus nusquam magnus esse consuevit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>