Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Nr. 2. Ett geografiskt arbete öfver Skandinavien från år 1532. Utgifvet af HANS HILDEBRAND
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2
Bd I. Nr 2.
JACOBÜS ZIEGLER
IACOBI ZIEGLERI LAND A VI B AV ARI IN
SCHONDIAM PRÆFATIO.
C. PLI NI VS, Ingressurus naturalis historiæ partem quæ do
Geographia est, præfatus fuit, se in situ locorum tradendo, sequi
auctores qui iisdem locis uel nati uel plurimum uersati essent. Vere
arbitratus, hinc primam peti fidem oportere Goographiæ scribendæ.
Ego qui de locis Septentrionalibus: ueteri historiæ incognitis, immo
damnatis potius huius sententia ab humana habitatione: commentarium
æditurus sum, atque ita, ut illa loca non solum non damnata, uel
habita etiam iniquius, sed magis rebus his: unde regiones beatæ
dicuntur: affluentia sim ostensurus, ut hæc plæna fide apud auditorem
reponam, necessario quoque præfabor, quibus auctoribus constet
susceptum opus. Romæ dum essem fuerunt in urbe continuo tempore
duo Archiepiscopi Nidrosienses regni Norduegiæ, prior quidem gente
Danus. Quo uero tempore rex Christiemus dominatione excidit, is
etiam declinans domesticas turbas Romam sub Adriano sexto uenit.
Videbatur autem multa super domesticis robus constituere ex
Pontificis authoritate uelle, uerum moritur rebus infectis senex quidem
uenerabilis, & qui ipso oris habitu sereniore testaretur animi
innocentiam. Huius morte domi comperta, Collcgæ ecclesiæ illius, habitis
suffragijs, eligunt ex suo ordine Episcopum Olauum, gente Norduegum.
Is ueritus ne uicium obijeoretur electioni, quia prior decesserat in urbe,
& electio spectare ad Pontificem forte uidebatur, ea causa ne quis
litem faceret sibi & Collegio, Romam uenit cum Adrianus sextus
etiam decessisset uita, & patres in Comitium coacti essent, noui
Pontificis creandi causa, sub hoc tempore cum & iustieium in urbe, &
Archiepiscopo designato ocium foret, conueni frequenter eum & didici
reliqua Norduegiæ quanta tradi ab uno potuerunt. Gothiam uero,
Sueciamquo et Finlandiam, supraque has ad Boream Laponiam
extensam, sed etiam Gronlandiæ Chersonessum et insulam Tylen accoepi
à Reuerendis episcopis, Ioanno Magno Vpsaliensi, & Petro Aorosiensi
Gothis, tunc in urbe priuatis amicis, & mecum coniunctissime
con-uersatis, & quidem Vpsaliensis in commentario Schondiæ scribondæ
antea fuerat, permiseratque id censuræ nostræ, cui ego considerans
deesse longitudinum latitudinumque radices, eas addidi ex habita
ratione inclinationum & distantiarum unius cuiuslibet loci ad quenque
proximum, sic ut diuersiones tuarum minimum detrimenti facerent
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>