- Project Runeberg -  Svenska riksdagsakter jämte andra handlingar som höra till statsförfattningens historia. Under tidehvarfvet 1521-1718 / 2. delen. 1561-1592 /
521

[MARC] [MARC] With: Emil Hildebrand, Oscar Alin
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Excepit Ubsaliensis: quantum ad justificationem.
M. Olaus Medelpadius.: Quod traditum est per scripturam, hoc
observemus. Sed ritus pontificii traditi sunt per homines. Ergo.

Martinus: Non suademus recipiendos esse ritus pontificios.

Strengnensis: Alias exponimus nostram religionem risui.

M. Erasmus: Reverendi patres dicunt bonas esse ceremonias, quas
primitiva ecclesia usurpavit. Sed Augustinus nominat insignia episcopa-
tus. Quzenam sunt ista nisi baculus et mitra? Adhuc que ceremoniza
non pugnant cum verbo Dei, facile recipiantur. Uti mitra et pallio
chorali non pugnat cum verbo Dei. Ergo.

Strengn.: Excludimus per usum talium ceremoniarum ritus apo-
stolicos.

M. Martinus: Retineamus simplicissimos ritus tempore apostolorum
usurpatos.

Calmariensis: Existimo ordinationem ministerii conservari non per
ritus sed per observationem verbi Dei. Distinguendi sunt ritus liciti a
ritibus prorsus supervacaneis qualis est baculus. Hos ritus recte damna-
runt antecessores nostri.

M. Petrus: Aut sint ritus necessarii, aut impii, aut res indifferentes.

M. Martinus: Multi ritus sunt indifferentes. Habemus verbum, ne
convertamur ad egena elementa mundi. Unctio non est ritus indifferens
sed impius, quia fiebat chrismate, i. e. consecrato oleo, quasi consecra-
tioni inesset vis absque mandato ac verbo Dei.

M. Petrus: Toquimini de non consecrato.

M. Olaus Medelp.: Creatura est bona, sed abusus reddit eam
suspectam.

Calmar.: Quod caret fundamento ac termino non debet tanquam
sanctum observari. In verbo Dei debet res sacra fundari. Terminus
est hic ministerium eccl. Utroque carent ritus pontificii.

M. Abrahamus: Disputatur an hi ritus pontificii sint referendi inter
necessaria ecclesie. Simpliciter dico hos esse referendos inter adiaphora,
quia pertinent ad usum et abusum. Ecclesia vetus recepit hos ritus,
quia non sensit incommodum. Sed cognito abusu reiecit. Est enim
ecclesie reiicere quod receperat.

M. Petrus: Videntur posse reduci citra offensionem et scandalum.

M. Abrah.: Receptio horum rituum reducit nos ad eum caetum,
qui hos ritus usurpat et persuadet aliis posse christianos libere vivere,
in quacumque religione volunt.

Scarens.: Quod res indifferentes possint per se recipi vel abiici
non est dubium. Sed cavendum est scandalum quod inde promanat.

D. Petrus sac.: Quod reiectum est bona causa non recipiatur absque
causa.

D. Er. sac.: Vivimus in verbo nobis Dei gratia notissimo. Etiam
habemus ceremonias sat sufficientes. Rogemus Deum, ut his usitatis
pie utamur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 01:06:51 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/svriksdag/2/0533.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free