Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Johan Columbus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Præbeat ille tuis; pectusque ante omnia fingat
Sanctarum reverens legum metuensque futuri,
Et memor abstrusum nihil esse a lumine tanto,
Quod radiat semper, nostrisque intervenit actis.
Non equidem edictis, nec lege potentius ulla
Exscindes noxas, acuens virtutis amorem,
Dilectumque Deo tolles ad sidera regnum;
Quam tua si justi præcordia fervor adurat;
Cumque trahant valide teneantque exempla regentum,
Altaque per multam pateant fastigia lucem,
Præradies cunctis sanctorum lumine morum,
Ipse probæ pietatis apex tutela pudoris,
Virtutum columen, vitæque insontis asylum,
Ule suos facili princeps versabit habena,
Luctantes animi motus caecumque tumultum
Qui premit imperio superans valideque coërcet.
In sese retinens generoso robore mentis
Indomitas recti leges et nobile regnum.
At Pater omnipotens larga Te luce gubernet
Diaque de patrio veniens Sapientia cœlo,
Exsuperet nubes animi, noctemque resolvat,
Si qua aderit, pulcrosque viam Tibi pandat in ausus.
Hinc Tibi dexteritas interrita rebus agendis,
Lætificusque vigor, sic omnia prospera current,
Publica sic ventis fortuna faventibus ibit.
Pace regens populos, hostilia Marte repellens,
Numinis instar habes. Sed nulla potentia tantum
Evehit ad superos, frænane mortalia, regem,
Quantum respiciens placido clementia vultu
Addictos ductori animos, operasque fideles.
Hinc amor excubiis, muroque valentior omni,
Hinc secura fides. Iterum, pater optime, proni
Sternimur et manibus supera ad convexa levatis,
Te precibus festas votisque vocamus ad aras.
Respice nos! Vultus, qui sustinet omnia, mitis
His veniat cæptis et blanda pace renidens,
Carolus ecce! Tuum munus, tua maxima cura,
Noster amor, patrii capiens moderamina regni,
Progreditur populoque tuo jam prævius anteit.
Hoc patriæ lumen venerabile grande per omnes
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>