Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Johan Columbus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Beatis manibus
viri,
dum vixit
pl. reverendi præciarissimique
dn. Georgii Berelii ?
in alma acadentia Upsaliensi logices et metaphysic. ordinarii
professoris, s. theologiae extraord., sacrum.
Quæ sanctos cineres involvis et ossa Bereli,
Has etiam lacrymas, o pia terra, bibe!
Occidit in vegeta convolsus febre juventa,
Sacrati Christo spes modo quanta gregis!
Infensus vitiis hominum Deus arbiter illum
Exemtum nostris maluit esse malis.
Qua sin eo dotis visum est ostendere tantum!
Poene simul terris quem dedit et rapuit!
Illa quidem magnos renovat jactura dolores,
Morsque redit, lacrymis quæ vetet esse modum.
Ipse tamen vixit satis et cum laude peregit
Personæ numeros officiumque suæ.
Noscitur exiguo tentamine doctus Arion,
Arsque levi tactu magna patere solet;
Tu quoque virtutis dederas documenta, Bereli,
Maxima, sed paucos sic quoque nacta dies.
Damna brevis vitæ coeleste rependat ut ævum,
Evocat in superos te pater ipse choros.
At vos, exuviæ, tellure quiescite vestra
Molliter, ad dominæ signa suprema tubæ
Accipite et carmen, cui cum sua pondera desint,
Pondera sunt lacrymæ quantulacunque piæ.
Collegæ ct amico
bene merenti
moestus
P·
Johannes J. Columbus
p. p.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>