Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Anders Nicander
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Orator gravitate potens suadaqae diserta:
Nullus adulator, par sed ubique sibi.
Nulla adversa animum Petri fregere serenum:
Immotam videas sorte in utraque petram.
Multa foris, sed plura domi sub pondere rerum,
Inclita virtutis sunt documenta suae.
Vixit in officiis totus, pia metaque vitæ
Gloria divini numinis una fuit.
Contulit huc vires, huc omnia pensa laborum,
Usque sub extremum temporis ille diem.
Jura æterna poli vix acrius ursit et alter,
Candida subjécti vix quoque jura soli.
Alma salus hominum res deliciosa juvanti
Exstitit, ac votis saepe petita piis.
Muneris instar erat, miseris succurrere posse,
Quæque premant alios damna levare suis.
Sprevit honore lucrum rcctique cupidine felix
Mens, exosa artes, orbis inique, tuas.
Singula promeritæ quis dicat nomina famæ?
Non senis est, tantum dicere posse senem.
Ibitur in lacrimas pro carmine: musa sepulcro
Proxima nam mecum nii dare majus habet.
Præsulis ad tumulum tristis cum tristibus eheu!
Gaudia ter reputans mortua nostra, queror.
Tota dioecesis fulcrum deplorat ademtum:
Amissum civem patria cara dolet.
Ereptum lugent viduata marita maritum,
Ælfviades socerum, pignora bina patrem.
Corpus humo tegitur, vivit post funera nomen:
Mens sancta angelicis est sociata choris.
Sic cœlo splendet rutilantis sideris instar,
Qui dux, quique pius doctor in orbe fuit.
Ofver consulo och grosshandl. hr Asmund Palm.
1780.
Florida quae viruit terrestri Palma vireto,
Eheu, mortifera falce recisa jacet.
Te puto, qui Palmae fulsisti nomine consul,
Cui mors injecit tota inopina manus.
O, decus hortorum! Sic uno sterneris ictu;
Quæ multos texti tegmine, Palma tuo.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>