Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Innumeros libat floresque lierbasque rosasque,
Ad quas et Paesti gloria cuncta cadit,
Sive Stagirites illas plantaverat, aut is,
Qui tener abs apibus meile cibatus erat,
Seu quicunque alii digni tam nobilis horti
Cultores,- Clariis nomina nota jugis.
Non similes toto flores generantur Hymetto,
Sed nec delicias parturit Hybla pares.
Attamen hic aliquis mediis in floribus error,
Quodque ita non multum proderit, esse potest.
Gutta salutaris non quavis nascitur herba,
Et quae tu dicas dulcia, saepe nocent.
Fingere sincerum qui nectar noverit, illum
Participem mensae DI voluere suae.
Tanti est intrepide praeruptum scandere montem,
Tanti est Aoniis jungere labra rosis!
Dum te, mi SWANWALL, juvat haec lustrare roseta,
Qua sunt Astraeae consita parte manu,
Quam blandum faciles arrident, ecce, sorores!
Serena Phoebus te quoque fronte beat.
Gratulor hosce tibi successus, gratulor istum,
Quem nunc laudata construis arte, favum.
Sint procul hinc tristes, animalia pessima, fuci;
Sic tibi, sic aliis dulcia mella dabit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>