Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Erik Lindschöld
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
- w -
: ί,Ί
,ί·! ’ *·■ Γ
Ad
Petram Lagerlööf,
t. t. log. et metapb. postea profegsojrepi, nuptias ambientem
nobiliss. virginis Elisabeth® Broman.
, 1686. . T
Q
jiSi*:i ·
} I ! t/ ■
uum tibi nqn jDqssum .ρηρ, c^pine ^(Jdqre ,u>
Fas est pro Votis {reddere y o ta tji bjp,,, , , . ,,,, Λ
Atque ut me superas excellentissimus tdö,
Sic iterum bis ego te judice victor ero;
Namque ego felices tibi possum optare hymenaeos,
Quos equidem scio te nolle vovere mihi.
Possum optare tibi facilem in tua vota puellam,
Et cunas possum forte rogare novas.
Dico forte, quia nondum pater ipse puellae
Admissura putat membra tenella virum;
Hoc unum his paululum votis obstare videtur,
Cetera spes certa est et sine lite tua.
Sic mihi nuper scripta spospondit epistola patris,
Quae mihi visa moram nectere velle levem.
Hauc tamen, ut credo, laeti superadditis ambo,
Si cupit amplexus non minus illa tuos,
Quam tute ipsius; facile pater, ite, jubebit,
Ite, ite et lateri conciliate latus.
Talia vota possum tibi consumanda vovere,
Consumata antem sunt ea cuncta mihi.
Ergo major ego votis, tu carmine, pro quo
Qualia nulla potes, vota rependo tibi.
Vive diu sospes, sed desine vivere coelebs
Et disce in socio ponere membra thoro.
Rem re, non verbis oppugna, stetque voluptas
Et stet blandus amor pro ratione tibi.
Has describo theses, distingue, oppone, responde,
Sive scientia sit logica, sive sit ars,
Sive instrumentum, fas est, te his omnibus uti,
Utere et quid valeas, prole aliquando doce,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>