- Project Runeberg -  Samlade vitterhetsarbeten af svenska författare från Stjernhjelm till Dalin / 4. P. Lagerlöf, E. Lindschöld, Edmund, Nils och Carl Gripenhjelm, J. G. Werwing och J. T. Geisler /
239

(1856-1878) [MARC] With: Per Hanselli
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Erik Lindschöld

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ad secretarium status

Dn. Laurentium Wallenstedt

Quanquam non cupias nuper quod misimus aurum
Nostra tamen non te carmina nolle pnto.

Haec poscunt aditum sibi, quae si admittis, habebis
Forte in eis quaedam grata fatura tibi.

Prodromus alterius, hoc carmen carminis exstat;

Hoc brevis interpres, longior istud erit,

Qui te de nostro securum reddet amore,

Affectasque pares sperat avetque vices.

Aurum arcere domo potuisti, arcere poema
Non potes, sedem intrat te renuente tuam.

Munus habet secum leve, quod mittentis amore

Fit gravius. Pretio nusquam amor absque suo est.

Saepe per affectum plus quam per dona placemus,

Qui istum amplum, levia haec promit, utroque placet.

Hunc sibi proponit repetita haec missio finem
Totaque in arbitrio spes sedet ista tuo.

Cum tibi pro voto ,non possim munera nostro
Mittere, in illorum carmina mitto vicem,

His, sine suppleri, quod in illis desit, et aurum
Non, licet exiguum, despice quaeso meum.

Plus mittent alii, quibus ejus copia major,

Non etenim auriferi me beat unda Tagi.

Ergo ego quod reliqui non possunt mittere, mittam
Carmina, carminibus gratia saepe sua est.

Possunt aurum alii dare, carmina non dare possunt;
Mitto ego utrumque et do plusque minusque simul:

luter enim comites nuper de rege creatos,

Vix praeter me alius carminis auctor erit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 01:10:10 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/svsf/4/0247.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free