Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Edmund Gripenhjelm
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Quam nova cum genuit manifesto sidera coelo.
Exoritur lux una Magis, gratissima mundo,
Atque notat progressa casas, quibus arbiter »vi
Induit humanos seclis labentibus artus.
Certum est, convexi septenos aetheris ignes
Praeclaras jactare faces, quorum optimus unus
Auroramque diemque potest inducere sylvis,
Altera nocturnas illustrat stella tenebras.
Fertur et in medio duodena animantia coelo *
Solares habitare vias, et lumine multo
Splendida discretis complecti sidera membris.
Quantamcunque habeant tamen isthaec corpora lucem
Lumen et infundant toti penetrabile mundo:
Huic cedent stellae. Cedet quoque Sirius ardens.
Ille solet nautis portus aperire marinos;
Haec sed ad aeternos iter indigitaverat orbes.
Caetera jam mundi facies quoque versa, beato
Munere laetatur, tristemque exuta figuram,
Devictisque malis, fato meliore triumphat
Non aestus pecudes, vites non frigora laedent,
Mntatoque statu rerum jam secula current,
Secula jam current, postquam puer ille redibat.
Sponte sua durae generabunt balsama rupes,
Qualiaque heroes portabant thura Sabaei
Omnis terra feret, quivis feret orbis odores.
Poma dabunt pini, steriles granata cupressi,
Et rosa vepreti stimulis pendebit ademptis.
Post neque pascentes mordebit carduus agnos,
Quaeque tenent aequo coelum libramine zonae,
AStheraque et terras concordi lege fovebunt.
Nec, qua se cohibet torrentis limite cancri»
Sol nimium exuret, nec qua sese astra draconis
A Phoebo retrahunt, poterunt torquere pruinae.
Non posthaec aquila fugient sectante columbae.
Non leo praeterea, non curvos saevior ungues
Exiget ad rabiem furiis ingentibus ursus.
Non fragiles hominum cruciabunt corpora morbi,
Occidet et virus, nec suppetet herba venenum.
Pastor et innocuos patulo de limine cernet
Tigridis atque agni per amoena mapalia lusus.
Incipe, parve puer, tua sceptra ostendere coelo!
Jam sinet esse dea et terras Astraea reviset,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>