- Project Runeberg -  Samlade vitterhetsarbeten af svenska författare från Stjernhjelm till Dalin / 6. G. Eurelius[-Dahlstierna], C. Leyoncrona, I. Holmström, J. Paulinus [Lillienstedt] och O. Wexionius /
115

(1856-1878) [MARC] With: Per Hanselli
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Gunno Eurelii vitterhetsarbeten.

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Vos igitur, vates! sed quid, quod fata negarunt,
Carminibus tentasse juvat? Male cesserat illi,
Threicia8 dulci qui traxit pollice cautes.

Hei mihi! quod tanti nunc non sunt carmina, duris
Ut possint revocare sacras e manibus umbras!

Ilicet, exsangui non est revocamem ab ora
Quantumvis magnis: sic est sua magna protestas!
Ergo tuas laudes, Comitum lux publica quondam,
Nunc quoniam cessas, unum quod, carmina, possunt,
Temporis æterni mandabunt aurea fastis,

Teque tuosque gradus nunquam mea Musa tacebit

Urbs jacet, auricomis perquam nitidissima campis,
Fontibus irriguis torrentique amne salubris:

Titanum veterum domus et celeberrima sedes,
Parrhasiæ pigros Ursæ quæ sustinet axes.
Schenningam dixere patres; quos incluta tellus
Sustulit, et longo jam dudum fovit ab ævo.

Arva virent, campi fla vis onerantur aristis;

Purpureis stant prata rosis: ubi Diva recentes
Spargit humi calathos ab odoro flore repletos.

Stat nemus Heliadum circum, stat robære quercus,
Proceræ platani, corylique, hirsutaque pinus
Et tiliæ molles: arbor gratissima dulci
Pulcra loco; cantat patulis ubi multa volucris
Nunc ramis, et raucisono nunc pastor ad auras
Gutture: lanigeras pecudes et arundine mulcet;
Dissona dum rigidæ referunt modulamina rupes.

Nomina traxerunt qui grandia Solis ab ortu,

Hic habitant gens clara Getæ, quorum Arcadas ætas
[Quamvis hi Luna se jactent esse priores]

Exsuperat veteres, et fama laudis et annis.
Armipotens quorum quondara quoque bella ciebat
Ardua rumor, qui totum pavefecerat orbem.

Et velut e nebulis rutilantia fulmina montes
Fortiter expugnant, præduraque saxa revellunt:

Sic urbes vicere viri, quia vincere semet
Martigenæ potuere, ducum bene signa secuti.

Qui dextra victrice Italos, Celtas, et Iberos
Sub juga miserunt. Non istis profuit Alpes .

Nubi feras: illis sua non freta turgida ventis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 01:10:26 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/svsf/6/0125.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free