Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
105
manibus plane dimittamus: Verum cum res non amplius sit integra,
neque periculum Statihus Nostris impendens imaginarium dici possit,
sed reapse, atque in effectu Se saepius ostenderit; Cumque non
ver-bis, sed armis, alijsque liostilibus actionibus, terra, marique laesi
si-mus; ignoscat Ser’ Vro quod eiusmodi, de Securitate Nostra,
cautio-nes admittere non possimus, Nobisque ultra verba laesis hoc modo
satisfleri nequeat, sed arma, quae necessaria, et lusta induimus,
eous-que tenere Nobis decretum sit, donec vel eå via Securitati, et
digni-tati Nostrae, satis fuerit prospectum; vel iustus metus, realeque
immi-nens discrimen, nec non laesiones, et injuriae reales Nobis illatae,
reali, ac sufficienti cautione, realique satisfactione pensentur: Cuius
aequissimi, et constantis propositi ergo, quicquid Nobis contigerit, rem
totam Divinae bonitati, causaeque aequitati commendantes, exspectare
non recusamus. Interim vero, si Sertls V" existimauerit, potius
Orbis Christiani navem, iamdiu bellorum decumanis fluctibus vehementer
quassatam, in optatissimum almae pacis portum deducendam, quam
procelloso armorum, contentionumque mari, amplius comittendum esse,
eoque nomine ad tractatum vlteriorem inclinaverit; nequaquam å tam
salutari ac pio proposito Nos alienos fore, animadvertet. Et quam
primum Serlas V™ eo Se adduci passa fuerit, ut Principes, et
Respub-licas Germaniae, respective, Adfines, Consanguineos, Amicos et
Vici-nos Nostros charissimos, in pristinum statum> qualis ille fuerat,
ante-quam bellum hoc Germanicum gliscere coepit, ita restitutos videamus,
ut iustà Securitate Status Nostri imposterum frui, mutuaque amicitia
et confidentia inter Regnum Nostrum, et liosce populos iterum
revi-rescere possint: Deinde, ut cernere atque experiri liceat, insvetas
clas-sium, armorumque in liisce oris praeparationes, quae partim jure
Nobis suspectae, partim nullatenus ferendae ob maris Balthici ad Nos
spectantem tutelam, cessasse, Injuriarumque Nobis illatarum, nec non
impendiorum, quae haud exigua, ad lianc Nostri defensionem, facere
coacti sumus, condignam rationem haberi; Non citius utique haec, a
parte Serlis Vra" impleta quisquam videbit, quam reipsa, et factis Nos
ostendisse comperiet, eo Nos maxime inclinare, ut non minus cum
Serlc Vr, quam reliquis Vicinis Nostris, amicitiam illibatam
conser-vare, et mutuå confidentia redintegratå, omnique alio certamine
sepo-sito, sola benevolentià, nec non qnibusvis alijs officiorum generibus
cum Eadem certare quam maxime cupiamus. Quo rerum statu etiam,
vix occasionem daremus, ut aliquis jure conqueri posset, Nos aliena
nimis curare: Sicuti eniin alienis Nos immiscere, minime svevimus, ubi
non alienis Nostra ita immixta, ut haec illa involvant; totoque hoc
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>