Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2 Nieolaus Östling.
mivus usitata captasse, brevitati illi et verborum insolentium studio in
scriptis ejus emendandis ita consuluerunt, vix ut Sallustium in Sal-
lustio agnoscas !). Huc accedit, ut scripta ejus medio evo magis
assidue lecta sint, quam quod alii cuiquam scriptori fortasse contigerit;
itaque factum est, ut, id quod fieri solet, quo sepius scriberentur, eo
magis corrumperentur. Sed hac demum nostra eetate viri doctissimi in
libris ejus emendandis atque interpretandis ita versati sunt, ut de ser-
mone Sallustii certius et verius existimari possit. Eorum igitur, pre-
sertim Fr. Kritzä, opera adjutus elocationem Sallustii, ut potero,
adumbrare conabor. Jam vero quum ejusmodi aliquid conscribere sta-
taerim, nonnullis forsitan a re alienum esse videatur de vita ejus at-
que moribus omnino disputare; quum autem fere omnes, qui de mori-
bus ejus scripserunt, in ea re judicanda ita versati sint, ut eum quasi
causa indicta condemnarent, haud alienum putavi, quibus tandem ra-
tionibus permoti eum damnarint, queerere et scrutari quo ex fonte illa
erimina, que Sallustio sunt iltata, manaverint.
1) Vide Kritzii prefationem editioni Catiline prepositam p. 1 sqq.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>