- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
29

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Elocuticne C. Sallustii Crispi. 2»

quo usi sunt ad sententiam proferendam. — Disgjicere pro dissipare,
dispergere C. 61: 3 pauci, quos medios cohors praetoria disjecerat;
J. 50: 6 digjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; 53: 3 post-
quam eoe impedilos atque ita disjectos circumveniri vident; hoc ver-
bum, cujus est apud veteres haud ita frequens usus, apud posteriores
sepe invenitur. — Dissimulare de conjuratione C. 47: 1; rarior illa
structura pro: dissimulare aliquid. — Dissimulator C. 5: 4. — Dolere
pro: dolorem afferre J. 84: 1 alia praeterea magnijica pro se, et illis
doelentia ; que dicendi ratio Plauto et Terentio ugsitata est, neque eam
Cicero prorsus aspernatus videtur; cfr. De Orat. 1: 53, 230. — Du-
cere modestiam in conscientiam J. 85: 26 insolenter quidem dictum
pro: conscientie, sed congruit tamen cum Sallustii consuetudine di-
ecendi; cfr. J. 41: 5; 82: 3; 92: 2; H. II: 36.

Effetus pro infirmo, viribus exhausto vox apud aure& setatis scri-
ptores rarissima C. 53: 5 sed postquam luxu atque desidia civitas
corrupta est, rursus respublica magnitudine sua imperatorum atque
magistratuum vitia sustentabat, ac, sicut efeta aetate parentum, mul-
tis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit’).
Egere cum Genitivo jungitur, que est apud Ciceronem rarior structura ,
C. 51: 37 neque consilii neque audaciae umquam eguere; J. 14: 17
omnium honestarum rerum egens; ib. 23 ipse auxilii egens; 31: 29
haud saepe auxilii egeas; 43: 3 in bello vario et multarum rerum
egenti; 89: 5 alia omnia vasta, inculta, egentia aquae; 110: 3 fu-
erit mikhi eguisse aliquando amicitiae tuae; H. II: 50, 4 egens alienae
opis; cum Ablativo junct. ut apud Ciceronem, C. 1: 7; J. 1: 3; 14:
3. — Egestas, que vox a Cicerone absolute ponitur, com Genitivo
objeeti jungitar pro inopia C. 58: 6 frumenti atque aliarum rerum
egestas prohibet; J. 44: 4 pabuli egestas. Cfr. Tac. Ann. 6: 23; H.
4: 35. — Egredi cum Accusativo junctum J. 110: 8. Ego flumen
Mwwucham non egrediar; H. I: 87. Gens raro egressa fines suos;
HI: 36 postquam egressus angustias; ut apud C:esarem, Livium,
Tacitam. — FEjicere junct. cum Ablativo J. 14: 8. Verum ego his

!) Ita ex conjectura Dietschii legimus. Quum cnim consensn omnium fere
librorum exstet sicut effeta parentum, veri simillimum sane videtur vocabulunr
ob similitudinem literarum a librario omissum fuisse. Hane conjecturam
Kritzius quoque, vir ille doctissimus ac de scriptis Sallustii vel optime me-
ritus, in editione minore dicitur esse amplexus. Obscuritatem loci sentientes
alii alio modo eum emendarce atque explanare conati sunt; de qua re vide
Kritz. (Catil. p. 284 sqq.). Fabrum (Sallustii Opera p. 157), Herzog. (Cat.
Pp. 333 sqq.).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:23 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0625.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free