Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Elocutione C. Sallustii Crispi. 41
solut& orationis scriptorem, quem quidem tulit &etas illa, quae aurea
vocatur, nisi apud Livium invenias. — Obgidére vox poetarum C. 43:
2 Ceihequs Ciceronis januam obsideret ; 45: 2 pontem obsidunt; J. 91:
4 cursu tendere ad Capsam et portas obsidere jubet. — Obeidium pro
obsidione H. I: 84 magnis operibus perfectis obgeidium coepit per L.
Catilinam legatum !); IV: 19, 4 Apud Cyzicum magno cum exercitu in
obsidio moranti frumentum defuit; vocabulum illud paulum obsoletum
Tacitus quoque usurpavit. — Obtentus vox argentex etatis scriptori-
bus usitata H. I: 45, 24 secundae res mire sunt vitiig obtentui pro:
vitia obtegunt; ut apud Tacitum, H. 2: 14 obscurum noctis obtentui
fugientibus; — pro specie, causa Ann. 1: 10; 12: 7. — Obtinere ab-
solute positum J. 80: 7 nulla pro socia obtinet ?). — Obtruncare, apud
Ciceronem et Cesarem inusitatum, pro interficere J. 35: 6 JIgitur
Uunus er eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius
Massivam aggreditur, illum obtruncat; 66: 3; 67: 2; 97: 5; 101: 4;
113: 7; H. II: 59. Liv. 1: 5. — Occanere H. I: 69 jussu Metelli
eornicines occanuere; inc. 82 cornua occanuerunt; vox illa rarissima
apud Tacitum (Ann. 2: 81) reperitur. — Occipere pro incipere H.
Il: 86 socordius ire milites occoepere; vox fere comicoraum, Livii,
Taciti. — Oeccursare Ciceroni non usitatum J. 12: 5 dormientes alios,
alios occursantes interficere; 85: 3 ea agere inter invidos, occursantes,
factiosoe, opinione, Quirites, asperius est. — Offerre pugnam H. II:
77, 11 obviam ire et ultro offerre pugnam cupientibus ?). — Onustus
paulo insolentius pro abundante, repleto J. 87: 1 in agrum fertilem
!) Quum Festus (Corp. Gramm. Lat. Vol. II, p. 192 ed. Lindem.) hzc
referat: ”obsidium tamquam praesidium, subsidium recte dicitur; cujus etiam
auctor C. Lelius pro se ad populum: uti nobis terra marique simul obsidium
facerent. Et Sallustius historiarum I: Magnis — legatum”; dicit Kritzius
”luce clarius esse, Festum non de trita vocis potestate loqui, qua valet
obsessionem vel obsidionem, sed inusitatam subsidii significationem proborum
auctoritate scriptorum firmare ac defendere”. Qua quidem in re mihi videtur
errare vir ille doctissimus. Festus enim priscam illam atque paulum obso-
letam vocabuli obsidii formam ita mihi videtur defendere, ut ex analogia
praesidii, subsidii verborum obsidium recte dici neque propter usitatius
obsidionis vocabulum rejiciendam esse contendat.
2) Krebsius (Antib. p. 546) hanc loquendi consuetudinem apud soluta
orationis scriptores, qui quidem in aliquo numero sint habendi, exstare ne-
gavit; sed cfr. Cic. Repub. 6: 17 subter mediam fere regionem sol obtinet. —
Liv. 21: 46 Malim equidem de flio verum esse, quod et plwres tradidere
auctores, et famå obtinuit.
3) Hanc locutionem latinam esse negavit Krebsius Antib. p. 552.
: 6
RJ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>