Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Elocutione C. Sallustii Crispi. 48
titudine !); cfr. Ovid. Fast. 6: 804 in qua par species nobilitate sua.
— Paratio vox rarissima J. 31: 8 sed sane fuerit regni paratio plebi
sua reslituere. — Paratus pro apparatu H. I: 57 magno usu bello
Marsico paratu militum et armorum fuit; usus hujus vocabuli rarior
est apud Livium et Tacitum. — Partire J. 43: 1 consules designati
provincias inter se partiverant; forma illa insolentior apud Plautum,
Lucretium, Taciium (Ann. 12: 30) exstat pro eo, quod apud Cice-
ronem semper est: partiri. — Patens cum Dativo junctum, ut apud
Livium et Senecam, J. 92: 5 mons mediocri castello satis patens;
hoc vocabulo absolute posito semper utitur Cicero. — Patrare C. 18:
8; 53: 6; 56: 4; J. 13: 5; 20: 2; 43: 4; 70: 5; 75: 2; 88: 4; vox
apud Ciceronem rarissima Livio et Tacito sepe usitata. — Pavere
cum Accusativo junctam C. 31: 3 mulieres — omnia pavere ?); ut non-
numquam apud Liviom, sepe apud Tacitum. — Pavescere J. T2: 2
circumspectare omnia et omni strepitu pavescere; Vox fere argentesa
atatis scriptoribus usitata. — Pavidus J. 12: 5; 60: 4; 103:-4; hoc
vocabulo primus Sallustius inter solut& orationis scriptores videtur
usus esse. — Pensare pro compensare H. IUI: 82, 19 nigi forte re-
pentina ista frumentaria lege munia vestra pensantur; vox illa ab
argentes demum etatis scriptoribus frequentari coepta est. — Pensi
aliquid habere, esse, locutio cujus omnino haud est frequens usus, C.
5: 6 neque, id quibus modis assequeretur, — quidquam pensi habebat ?);
12: 2 nihil pensi neque moderati habere; 23: 2 prorsus neque dicere
neque facere quidquam pensi habebat; J. 41: I nihil pensi neque san-
c& habere; C. 52: 34 quibus 8 quidquam umgquam pensi fuisset non
ea consilia de republica habuissent. — Perdomare H. I: 9 omni Gal-
lia perdomita; hoc vocabulum apud Ciceronem et Czesarem non in-
venias. — Pergere com Accusativo junctum J. 79: 5 maturavere iter
pergere. Cfr. Tac. Ann. 3: 66; 4: 20. — Peritia pro scientia J.
ad paria, sed conjungenda sunt erant ei cum ÖOrasso quaedam paria. Cfr.
Reisigii scholas $& 377.
!) Ita quidem contendunt Kritzius et Lexicographi (auctore Arusiano p.
253 ed. Lindem.), sed crediderim vocabulum par h. I. cum Genitiv: . venium
esse junctum (ut apud Cic. in Pis. co. 4 illum cujus paucos pares huec vivi-
tas tulit. Plaut. Rud. prol 49 par illius), atque Ablativum altitudine, qua
ratione pares sint, demonstrare.
2) Eodem fere sensu, quo Livius 5: 42 dixit: pavere ad omnia.
3) Cfr. Krueg. Gram. II, p. 462 n. 3 qui quidem in eo videtur errare;
quod dicit, neque gquidquam adverbialiter positum esse pro non; nam vor
cabulum pensi non est genitivus pretii, sed ex voce quidquam pendet.
v
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>