Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Elooutione C. Sallustii Crispi. 61
econscientia , quae wiraque his artibus auxerat; 30: 4 Qu. Maroius Rex,
Qu. Metellus Cretious —, ii utrique — erant.
Animadvertendum est, quod. legitur J. 18: 3; Sed postquam in Hi-
spania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus, compositus
ex variis genlibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium
petentibus brevi dilabitur; vocabula enim illa sidi quisque ablativis ab-
solutis eo modo, quem poscit verbi finiti structura (quum multi sibt
quisque imperium peterent) negligentius sunt interposita !). Cfr. Justin.
29: 1, 8 His regibus pueris, etsi nulli senioris aetatis rectores erant,
tamer in suorum quisque majorum vestigia nitentibus magna indoles
virtulis enituit.
In Verborum usu est animadventendum:
Indicativi Praesens pro Futuro usurpatum: C. 58: 9 si vincimus,
omnia nobis tula erunt; sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient.
H. III: 1, 10 qui nisi subvenitis, — transgredientur. Cfr. Cic. Verr.
1; 2, 6.
Perfectum , ut Aoristus Gracorum, de re, que sepe facta est vel
fieri solet, ponitur: C. 11: 3 Åvaritia pecuniae studium habet, quam
nemo sapiens concupivil. 51: 2 neque quisquam omnium libidini simul
et usut paruit; ib. & 11 neque cuiquam mortalium injuriae suas parvae
videntur: multi eas gravius aequo habuere. 58: 15 Si haec relinguere
vultis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. J. 42:
4 quae res plerumque magnas civitates pessumdedet. 102: 7 dein, quod
parentes abunde habemus, amticorum neque nobis neque cuiquamm omnium
satis futt.
Perfectum pro Futuro exzacto C. 52: 4 hoc nisi provideris ne acci-
dat, ubi evenit, frustra judicia implores ?).
!’) Madvigius (Emend. Livian. p. 311) ait: ”Aut quisque pro quibusque
positum Ablativo casu accipiendum aut guibusque scribendum esse, vidissent
enarratores, si attendissent, non singulos ibi significari homines de imperio
contendentes, sed gentes et populos, ex quibus compositus Herculis exercitus
fuisset; itaque plurali numero sibi quique imperium petisse dicuntur”. Sed
etsi Sallustius forma quis pro quibus usus est, tamen non sequitur, ut for-
mam guisque pro quibusque usurpaverit; quam quidem formam alias pro qui-
busque positam neque apud Sallustium neque apud alium quemquam sori-
ptorem invenimus. Pluralis guibusque autem Sallustii loquendi consuetudini
repugnat, quippe qui substantivo pluralis numeri pluralem pronominis quis-
que per appositionem numquam adjungat. — Cfr. de hac structura Haasium ad
Reisigii Scholas ann. 362 p. 353. — Negelsbach. Lat. Stilistik p. 262 (ed. 3).
2) ”Perfectum enim futuri exacti potestatem habet, gravius tamen affir-
mans, siquidem ne futuri quidem significatio adest, sed una rei preterita”.
Matthias ad. Cie. Catil. 4: 6
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>