Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. e& Electris Soph. atque Eurip. n
interficeret, ut effasum patris sanguinem expiaret matrimoniique atque
regie wmajestatis jus sanciret; videt idem, nihilo minores &rumnas et
cruciatus sibi instare, si pietatem patris negligeret neque officii teneret
preceptum, quod more et religione esset traditum de parricidis ulci-
scendis!). Ac vindicta patris quanto in discrimine ab Oreste ponere-
tur oportuerit, nemo non facile intelligit, qui novit, ex opinionibus
Grecorum in poenis, que proximis essent repetende, positum fuisse,
qualis conditio mortuorum esset: ut, si miseram occubuissent atque in-
dignam mortem, dignitate sua apud inferos atque existimatione tam diu
carerent, donec ulti essent?). Neque tamen, re confecta, dubius non
est Orestes, an factum suum sit improbandum. Ex quibus omnibus
patet eum ab omni mala cupiditate remotum et sollicito atque invito
quodammodo animo neque alia re ductom nisi pietate patris patrieque
matricidium perpetrasse?). Furig vero, qu&e omne parricidium tam-
quam vis quedam nature insectabantur, nihil, quo impulsu factum es-
set, respicientes, statim eum adoriuntur. Agamemnonem propter im-
molatam filiam non erant ipse quidem persecute neque vero Clytemne-
stram ob interfectum conjugem, sed subornaverant tamen eos, quorum
erat ulcisci?). Vindicem autem necis su& quum Clytemnestra nullum
reliquisset, quem concitare possent, ipse se efferunt et juris, ab Oreste
lesi, patrocinium suscipiunt: cujus officii partes divinitus ad eas erant
delat&e 5). Quarum dearum insectationibus agitatus, fieri non potuit,
quin Örestes homo periturus fuerit, nisi vis singularis atque humana-
rum virium excedens modum salutem ei afferret.
Quod quoniam vidit, Aeschylus in Eumenidum fabula causam O-
restis tuentem inducit Apollinem, cujus jussu matricidium erat factum.
Dii igitur procedunt, qui, ut diversi sunt generis, ita jura defendunt
diversa. Furie enim, que in antiquissimis diis sunt numerande, pri-
scas leges integras talionisque severum jus salvum esse volunt8), quod
jus iis temporibus viget, ubi civitas bene constituta familiare nondum
jus tuetur. Apollo autem, mandata semper conficiens Jovis?7), penes
quem, antiquioribus illig diis a principatu dejectis, omnium summa re-
rum erat?), matrimonii sanctitatem, qua civilis conciliatio et societas
continetur, et regiam majestatem studet salvam atque incolumem ser-
vare?). Hanc controversiam, que major erat, quam ut ab hominibus
1) Ch. 271—96, 1032. 2) Ch. 345—62, 471—5. Cfr. Winiewskii 1. 1. p.
20. 3) Cfr. Platneri 1. 1. p. 151. 1) Agam. 155, 461, 1117, 1190, 1433,
1580. Ch. 404, 577, 651. 3) Eum. 392, 6) Eum. 172, 778. 7) Eum.
616—18. €) Ag. 160—71. Eum. 641. 9?) Eum. 214—23. 625. Cfr. A.
Jungii dissert. de Fato Aeschyleo p. 12,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>