- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
27

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 27

etiam diverbiis, quibus maxime continetur fabule actio, excolendis stu-
duit et actoribus primas semper agendi partes dedit, quas qui susti-
nuerunt, cum iis arta quadam necessitate chorum conjunxit. Hoc
modo constitutus chorus, quum neque ipsius res ageretur neque tamen
ea, quam nihil prorsus ad se pertinere putaret, et omni vacuit tur-
bido atque concitato animi motu et vero operam, quam potuit, agen-
tibus non tam re, quam consilio, adjuvandis dedit ?). Que igitur de
actione fabul& ipse sentiret, ea ingenue et libere professus est et ea
erant omnia ita comparata, ut, exceptis iis, que rerum expositioni vel
ipsis agentibus vel spectatoribus faciend&e inservirent, eum ita actiouem
quodammodo comitari ostenderent, ut si quid triste accidisset, dolo-
rem caperet ac misericordiam, si quid letum, gaudio et letitia affi-
ceretur, agentibus ad aliquid faciendum suaderet eorumque recte facta
probaret, moderationis semper studiosus a nimio quoque eos revo-
caret improbaretque omnia injuste facta, calamitate afflictos et pro-
fligatos consolari atque erigere, ad rectam rationem et sanitatem ve-
hementer commotos vel superbientes deducere studeret ?). Quid ergo?
Plusne vidit chorus atque intellexit, quam qui egerunt. Non vidit plus
neque sapientiora edidit senea mentis et consilia, quam que communi
hominum sensui essent consentanea et nature ac moribus ejus perso-
narum convenirent. Quo tandem modo meliora agentibus suadere po-
tuit atque prudentiora, quam que ipsi viderent? Quia horum oculi
mentis turbidis concitatisque animi motibus prestringebantur, illi autem,
quippe qui tranquilliore animo, quicquid agebatur, perciperet, integra erat
judicandi potestas. Non igitur ii audiendi sunt, qui recentioribus tem-
poribus de choro Gr&corum disputantes stataerunt, spectatorem quendam,
quo nihil prsestantius cogitari posset, eum esse, qui extra actionem

!) Bei ’Sophokles bildet der Chor einen wesentlichen Theil der Darstellung selbst,
in welcher er selbst mit handelt, aber nur rathend und lenkend, niemals leidend
oder eingreifend in die Motive des Stöcks. G. H. Bode. (Geschichte d. Gr. Dr. 1. p.
387). Er greift desbalb in die Handlung nicht thatsächlig ein, er bt kein Recht
tbätig gegen die kämpfenden Helden aus, sondern spricht nur theoretisch sein Ur-
theil, warot, bemitleidet, oder ruft das göttliche Recht ubd die inneren Mächte an,
welche die Pbantasie sich äusserlich als den Kreis der waltenden Götter vorstellt
Hegel. (Vorlesungen ib. die Aesthetik III. p. 548). Cfr. Ed. Mälleri Gesch. d. Theorie
d. Kunst II. p. 166, Schreiteri Diss. äöb. d. Trag. Cbor bei Sopbokles p. 4 et alias.

2) Horatinas (in epist. ad Pison. v. 193) de chori offciis ita precipit: Actoris
partes chorus officiumque virile defendat, neu quid medios intercinat actus, quod
non proposito conducat et hareat apte. Ille bonis faveat et consilietur amice, et
regat iratos et amet pacare tumentes, ille dapes laudet mens brevis, ille salubrem
jastitiam legesque et apertis otia portis, ille tegat commissa deosque precetur et
oret, ut redeat miseris, abeat fortuna superbia,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0285.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free