- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
43

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 43

cipiendam permoverentur. Quid? quod non solum iis seepe oraculis,
que a deo quodam consulentibus edita essent, sed etiam predictis
quam vatum tum prodigiorum interpretum, homines illos, ut rem quan-
dam gererent, commotos fingunt!). Horum licet multa ipsorum poe-
tarom sint inventa, nonnulla certe repetenda sunt ab antiquissimis
fabularum temporibus quibuscum ipsis erant sermone hominum tra-
dita?). Nam quum Homerus, antiquissinus Grecorum poeta, tum alii

3 Agamemno ex vaticinatione Calchantis Iphigeniam filiam, ut Dianam placa-
ret, immolavit. Orestes oraculi Delphici bhortatu patris ulciscendi causa mortem ma-
tri infert, ejusdemque oraculi jussu ad Apollipem, ut expiaretur, supplex confugit.
Atossa in Persis viso somnii permota inferias Dario affert, ut ab inferis excitatus
sibi aperiret, quid in rebus desperatis esset faciendum. Itemque Clytemnestra et
in hac fabula Aeschylea et in Electra Sophoclis somniis permota fingitur, ut infe-
rias manibus occisi mariti mitteret. In Oedipo Tyr. Sophoclis Iocaste est dicens,
Laio predictam fuisse oraculo fore, ut a filio suo necaretur. quo ductus puerum a
parta recentem in prerupto jugo exposuisset, et Oedipus ipse, se Corinthum reli-
quisse, quod sibi, de origine sua consulenti, ab Apolline responsum esset fore, ut pater
ab illo trucidaretur et ex matre in matrimonium ducta liberos susciperet. In ea-
demque fabala Apollo. quod remedium pestilentisz, qua Thebe vexarentur, adhiberi
oporteret ab Oedipo ltus, respondi fingitur, ut e patria expellerent eum,
qui Laium occidisset. Quem cupidius investigans Oedipus ipse illius culp& reus
comprebensus est. Oedipus Coloneus inducitur hoc dicens, Apollinem sibi respon-
disse fore, ut in lucu furiarum commodo eorum, quorum in fidem receptus esset ,
sine doloro exstingueretur, illorum autem perniciei, a quibus expulsus esset. In
Trachiniis Sophocles oraculum a Jove Dodoneo facit editum Herculi, quo prenun-
tiaretur, si ad certum quoddam tempus vixisset, omnium gramnarom finem conse-
cuturum eum esse. In Philoctete autem Hel . vates ille Trojanorum , Grecis
cecinisse fipgitur, Trojam nisi arcu ac sagittis Philoctetis, quibus euim Hercules
donavisset, numquam captum iri; in Antigone Tiresias ille vates Creonti canens in-
ducitur, sammum ei, quod Polynici sepulturam denegavisset et ad mortem abduxis-
set Antigonen, malum domesticum perbrevi eventurum; in Ajace Calchas Teucro
predixit, Ajacem, si illo die tentorivin reliquisset, mortem obiturum; in Electra et
Sophoelis et Euripidis Orestes, antequam in patriam rediit, ut poenas a matre
necis patern& repeteret, Apollinem consulens fingitur. — Persepe etiam Euripides,
tametsi nec ipse quicquam fidei divinationi babuit, et agentes de ea dubitationem
haud raro protiteri finxit, tamen fecit personas a se inductas et oraculis et aliis va-
ticinationibus permoveri, ut hanc vel illam actionem susciperent. Ut Orestis Apol-
linis jussu in Chersonesum Tauricam profectus est, simulacrum Diane inde surreptum
in Greciam transferret; ut in Ione Trophonius primum Xutho, de liberis consulenti,
oraculum edidit, eum, ad Apollinem de ea re referentem , non sine liberis disces-
surum esse, deinde Apollo, filium ejus esse illum, qui obviam ei ex ade exeunti
primus venisset. Quo resp duce Xutbus Ionem filium suum invenit; ut in Iphi-
genia Aulidensi Calchantis augurio ductus Agamemno filiam suam immolarvit, ut
deos iratos placaret; ut in Phoenissis Tiresim vaticinatione motus Menoeceus, Creon-
tis filius, a moenibus Thebarum se abjiciens, mortem pro patria oppetivit.

2) Que a poetis inventa sint , que memoria prodita, de hac re nihil jam cer-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0301.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free