Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
50 Joh. Johansson.
Quamobrem nihil is, qui hujus setatis disciplina ac moribus est insti-
tutus, eo offendi debet, quod Orestes satis aperte indicat se non solum
mandato Apollinis et pietate in patrem commotum, sed etiam injuriis
sibi ipsi illatis lacessitam supplicium de interfectoribus patris sumere
velle. His injuriis in exsilium erat ejectus, domo patria et bonis et
regno privatus. Uniuscujusque autem erat, domum suam, quantum po-
tuit, conservare, domusque interitus in summis referebatur malis, quippe
quum sua queque haberet sacra a majoribus tradita, que alia diis es-
sent facienda, alia heroibus, alia manibus majorum. Hoc quoque erat
posterorum officium prospicere, ne bona patria deminuerentur, utpote
in quibus positum esset, satisne majorum dignitate digna fierent sacri-
ficia. Hvujus rei memores et Electra et Orestes multis precibus quum
deos tum manes patris oraverunt, ut domum patriam restituerent neve
genus Pelopidarum interire sinerent. Quorum votorum si compotes
fuissent, honoribus sacrorum se, qua par esset, munificentia et Jovem
et mortuum patrem affecturos promiserunt. Regia autem domo nulli
nisi regales habebantur digni honores, qui quales fuerint, ex Homero
quis est quin cognitum habeat? Orestes igitur, non ideo, quod omni-
bus copiis circumfluere et in omnium rerum abundantia vivere cuperet
neque vero regnandi cupidine captus, bona patria recuperare voluit et
imperii Argivorum potiri, sed quia persuasum habuit, non leve id esse
suum officium, in pristinum statum domun regiam restituere Argivo-
rumque, qui crudeli tum imperio tenerentur, regnum capessere. Vidit
probissime jus, ab interfectoribus l&sum, restitutum non esse, nisi do-
mus Atridarum salus refecta esset. Sic existimans dixit rem sibi per-
agendam esse, etiamsi nihil oraculo Apollinis confideret. De qua sen-
tentia ne eo quidem deductus est, quod ex auctoribus nefarii illius sce-
leris alter erat mater ipsius, de qua vindicta erat sumenda. Nibhil ma-
tris habuit illa nisi nomen, quippe que liberorum suorum alterum do-
mo ejecisset, alteram serve loco haberet, postquam patrem eorum,
maritam suum, crudelissima morte ac sepulero inhonestissimo affecit,
adjuvante adultero, quocum nefario juncta conjugio vivebat. Omne pie-
tatis vinculum, quo cum ea liberi conjuncti esse debuerant, ipsa impie
diroperat. His omnibus rebus consideratis Orestes coram amicis predi-
cavit se de matre, postquam omnem in eam pietatem ita ipse exuisset,
ut illa eam in suos abjecisset, diis adjuvantibus meritum supplicium
sumpturum. Quo facto deinde veélle se, si ita res ferret, aquo animo
Vide Crit. c. 10 et qua in prooemio ed. sus Chr. Cron scripsit p. 88. E. v. Lasaulx
Sokrates Leben, Lehre und Tod p. 105. Hec vero Srcratis de justitia opinio mi-
nime Grecorom omnium communis umquam facta est, sed vetus illa usque ad eum
vigait finem, dum religio Chiistiana percrebruit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>