- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
69

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 69

Quod testimonium, tametsi sunt, qui elevare studeant atque etiam
commenticium esse affirment!), ipsis tamen fabularum, que exstant,
compositionibus comprobatur esse verum. FEarum unaqueque ita est
composita, ut per se totum quiddam sit, cui ad perfectionem absolu-
tionemque nihil neque desit neque supersit. Vidimus in Choöphoris
nonnulla esse, que spectantes non satis intellexissent, nisi res brevi
ante vidissent in superiore fabula propositas; nonnulla, que ad posterio-
rem fabulam omnino pertinerent. Quam rem in artificiosa fabularum
Orestie conjunctione positam esse explicavimus. Alia est ratio tragoe-
diarum Sophoclis. Nihil in ulla ejus fabula est propositum, quod non
possit ex ea ipsa perspicue intelligi; nihil, quod videatur alienum neque
ad ipsam fabul& actionem pertinens. Ad hanc unam actionem omnia
referuntur. Ne tum quidem, quum res in pluribus fabulis proposuit,
que ad eandem memoriam pertinerent, non ita eas fabulas composuit,
ut per se queque omnibus suis numeris et partibus perfecta expletaque
esset. Ut videmus factum esse in Antigona et Oedipo Tyranno et Oe-
dipo Coloneo, que tragoedie, quamquam in domo Labdacidarum om-
nes versantur, alia alio tempore in certamen committebantur?). Om-
nem igitur, quam potuit, curam atque operam omnemque artem in sin-
gulas tragoedias artificiose componendas Sophocles contulit, ut spectan-

At parom verisimile est, quaternas illas tetralogis fabulas, que argumenti perpe-
tuitate- conjunete faerunt, cujus generis tetralogiarum exempla, etiam post inventum
Sophoclis in certamen commissarum, certa sunt, ut Philoclis Pandionis et Meleti
Oedipodia (Welck. Gr. Tr. p. 892 sqq.), non est, inquam, probabile, ejusmodi fa-
bulas aptissime inter se nexas diversis diebus actas esse. Propius ad veritatem rei
accessisse videtur Sauppeus (Comm. de elect. jud. in certam. music. que Dionys.
ageb.), qui ex Av. Aristoph. vv. 785—89 colligit uno die ante meridiem totam te-
tralogiam tragicam actam esse, pomeridiano autem tempore comoediam. — Quod
putat Bergkius (Comm. de vita Soph. p. 39) loco Suide allato nihil aliud significari
nisi Sophoclem auctorem fuisse, ut ”minoribus festis liberalibus agrestibus, ubi te-
tralogiis vel propter temporis angustias vel propter arctiores opes nullus fuit locus,
singulares ederentur tragoedie"”, id ut verum esse existimem pullo modo a me im-
petrare possum. Ån potest quicquam ineredibilius esse, quam Sophoclem, qui
princeps sue etatis poeta tragicus et erat et habebatur (cfr. vit. Soph. grece script.
in ed. Bergkian. Xenoph. Memor. 1. 4, 3; Cie. Or. 1. 4.) minoribus tantum festis
certamen iniisse vel, ut concedamus eum nonnumquam etiam tetralogiis certavisse,
quamquam nihil de iis memorie proditam est, praclarissimas ejus, que exstant,
tragoedias, que summa laude ab omnibus antiquitatis scriptoribus efferuntur, satis
dignas non habitas esse, que Dionysiis magnis in scenam committerentur?

?) Ut facit Schoellius (öb. die Tetralogie d. att. Theaters p. 29, 38), qui ni-
hil aliud id esse opinatur nisi temerarium grammatici cujusdam commentum.

2) Verisimillimum est Antigone fabulam actam esse Ol 84. 3; Oedipi Tyranni
87. 2; Oedipi Colonei 94. 3. Cfr. F. Schultzii comm. de vita Soph. p. 78 sqq.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0327.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free