- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
81

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöpboris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 81

stes opinione diutius cunctaretur domum redire, eumque ingrati animi
accusaret. Vident sorores meliore conditione uti, quod tempori ceden-
tes luctui patris modum adhiberent. Chorum jam vident e mulieribus
constare nobili loco natis, que benevolentia ducte, ut Electram ami-
cam de miseria consolarentur in melioremque spem adducerent et ad
majorem prudentiam adhortarentur, ad regiam accessissent. Ex quibus
omnibus rebus perspicuum est, hec carmina parodi locum fabule te-
nere. Quo genere parodi, in commo, quem vocant, consistentis, So-
phocles ex iis, que exstant, fabulis, in Philocteta etiam et in Oedipo
Coloneo usus est !). Similitudinem ea quandam pre se fert commi
illius Aeschylei, quem ad sepulerum chorus Choöphororum et Electra et
Orestes cecinerunt, eumque videtur Sophocles ante oculos habuisse et,
quantum proposito suo conveniebat, imitatus esse. Atque hanc parodum
si cum Choöphororum parodo comparabimus, utriusque fabule&e choros in
iis proloqui videbimus sibi esse persuasum fore, ut quando poen& ne-
cis Agamemnonis crudelissim&e ab interfectoribus deorum opera repe-
terentur. /Choöphororum autem chorus quum in iis solis cogitationibns
versaretur, huic choro Electra cur&e est maxime. Quod dispar eorum
studium in parodis jam prolatum quam optime respondet et partibus
ipsorum diversis et diverse fabularum rationi. Magno quidem socie-
tatis vinculo, ut oportebat, uterque chorus cum personis primariis erat
conjunctus, ut magni interesset utriusque poenas a parricidis expeti,
pluris vero chori Choöphororum, ut quem justo domino orbassent illi
et quotidie injuriis afficerent. Quapropter etiam suam ipsius fortunam
conqueritur ?) et ad parricidium persequendum quum Electram tum
Orestem vehementer suadet magnamque rei gerende partem ipse ca-
pessit. Virgines autem Mycenenses ut aliis nullis rationibus adducte
poenis interfectores Agamemnonis affectos cupierunt, nisi quod quum
tanti sceleris auctores puniendos fas esse putarunt tum amicissimam
sibi a miseriis voluerunt liberatam, sic non ita magnam rei gerende

!) Preter Electram et Philoctetam et Oedipum Coloneum Sophoclis decem ex
duobus et triginta iis, quo exstant, tragoediis Graecorum parodos, quas vocant
commaticas, habent: Prometheus Aeschyleus, Euripidis Orestes, Medea, Iphigenia
Tanurica, Troades, Heraclide, Ion, Electra, Helena, Rhesus.

7) Chorus Sophocleus, si Ajacem exceperis, quam Scbneidewinus (Sophocles
V. I p. 67) argumentis haud contemnendis antiquissimam earum, quae exstant, fa-
bulam Sophocleam esse probat, suas res nihil curat, nihil de sua fortuna queritur,
sed agentium rebus totum se tradit, de iis solis laborat. Cfr Aj. 254—5, 600—8,
900—3, 1185—91. Aeschylus autem nonnumquam, ut in Supplicibus et in Eume-
nidum fabula tantas agendi partes choro commisit, ut, quarum causarom conflic-
tione nitebatur fabula, earum alteram teneret chorus. Idemque non semper vitavit
Earipides, ut in Troadibus videre licet.

6

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0339.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free