- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
87

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 8&7

xilio adducatur: quo modo affecta ad eum, qui statim sequitur, ser-
monem cum matre conferendum aptissima est. Accommodata eadem
sunt ad animos spectantium metu et misericordia afficiendos. Quod
divino quasi instinctu afflatuque incitatus chorus e somnio Clytem-
nestre, quod a mortuo esse missum injurie memori pro certo habet,
vaticinatur, deorum opera, quorum numen nibil non superet, parricidis
poenas imminere, id auditoribus, quibus adventus Orestis cognitus est
ejusque consilium, metum non afferre neque misericordiam commovere
non potest, considerantibus, cui a quibus quales poene sint repetenda.
Quam ad rem chorus etiam mentes eorum advertit extrema carminis
parte, ubi de maleficiorum multitudine conqueritur, que in domo Pelo-
pidarum admissa sint.

Dignum est, quod hoc loco attendamus, Sophoclem non ab Atrei
illo nefario scelere in liberis Thyestis commisso, quod Aeschylus !) pro
principali babet culpa domus, sed usque a stirpis auctore maleficia
Pelopidarum repetivisse. Qua re ut concedit propensitatem quandam
quasi hereditariam ad sceleste agendum viguisse in illa gente, ita in-
dicat se sceleri Atrei non plus, quam ceteris tribuisse neque volvisse
Aegisthum alia ulla re nisi cupiditate adulterii ac dominatus permoveri,
ut cum Clytemnestra societatem Agamemnonis trucidandi coiret. Hoc
quam verum sit, multo etiam apertius fit e sermone Aegisthi cum Oreste
collato, antequam ad mortem abriperetur. Quamobrem haud paulo
scelestior est apud Sophoclem Aegisthus, quam apud Aeschylum. Que
Aegisthi major culpa efficit, ut etiam Clytemnestra Sophoclea ma-
jorem, quam Åeschylea, culpam sustineat, quippe que non tam ideo,
quod adjutorem in poenis filig ab Agamemnone petendis sibi eum ad-
jungere vellet, cui et ipsi officium Agamemnonis persequendi impositum
esset, societatem cum AÅegistho iniit, quam ut libidines satiaret foe-
dissimas. Neque vero quicquam in causa sua defendenda apud So-
phoclem Clytemnestra, ut apud Aeschylum ?), pro ea, que cum
Aegistho sibi intercederet, conjunctione attulit. Ne uno quidem verbo
id crimen neque defendere nec excusare conatur, quamvis Electra eam
dicat illo uno flagitio permotam esse, ut Agamemnonem trucidaret et
liberos ex eo partos domo ejiceret. Cedem autem Agamemnonis ex-
cusatam eo ac purgatam vult, quod Iphigehiam, filiam ipsius caris-
simam, Agamemno sacrificasset, cujus sacrificii, quod nullo jure fe-
cisset, poen&e ei essent pendende. Negat enim patrem in filia plus,
quam se ipsam, que doloribus eam peperisset, habuisse juris ac pote-

1) Agam. 1192.
2) Choöph. 918.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0345.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free