- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
97

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 97

Letitia exsultat. Nihil jam metuit a parricidis, nibil de presenti dis-
crimine cogitat. Graviter fert preces fratris, quibus ab ea petit, ut
modum letitia: adhibeat ac verbis. Silentium tenere tam leta in re
quemadmodum deceat, intelligere non potest. Fratrem amplexata ob-
testatur, ut aspectu ejus, ut voce sibi liceat frui, quem tamdiu ex-
spectatum prieter opinionem tandem teneat. Quumque ad hec Orestes
dixisset, domum se, ubi primum jussissent dii, rediisse, deorum hoc
jussum letitie Electr& quasi camulum addit.

Huic Electr&e letitie contrariam Orestes summam pre se fert
animi tranquillitatem, ineredibilem in gaudio sororis conveniend&e ad-
hibet moderationem. Studio erga sororem minime vacat, verum se ipse
ita continet atque coäörcet, ut animo quasi callum adversus omnem
homanitatis sensum obduxisse videatur. Amore fraterno se induci non
patitur, ut aut se sorori, antequam persuasum haberet presentium se
omnium fidei credere posse, ad agnoscendum daret, aut post agni-
tionem gaudio elatus securitati se atque imprudentie dederet reique
proposite esset inmemor. Obsecrat igitur sororem, ut vocibus absti-
neret letis, que si intus exaudite essent, consilia sua confringerentur.
Vetat eam ulla de matris, ulla de Aegisthi malefactis ac flagitiis
verba facere, sed ea tantummodo dicerc, que temporis discrimini con-
venirent, quomodo finem imponere possent facinoribus parricidarum,
poenasque ab iis tutissimo repetere. Id unum cur&e est Oresti, id s80-
lum cogitat, id priusquam peractum est, alii rei vacat nulli. Quo
studio patris ulciscendi domusque patrig restituende eum vidimus jam
primum in scenam progressum flagrasse, id non minimum auctum est
aspectu misere sororis prestatoque ab ea intimo et in patrem et in
fratrem amore. Qui animi impetus nullum ei dedit locum secum re-
putandi, matrem a filio nece affici utrum fas esset, necne.

Ac tempore adest pedagogus e regia egrediens, ne ardor Orestis
remitteretur. Insaniam Oresti ille et Electre exprobrat, quod, quanto
in periculo versarentur, non considerarent, sed tam longo sermone,
quid sentirent, inter se communicarent, et ad rem gerendam adesse
temporis opportunitatem predicat. Omnia intus optime se habere ait,
pro mortuo Orestem haberi. Que Electra jam retulerat, confirmat,
Åegisthum foris esse, matrem solam domi. Hortatur igitur Orestem
et Pyladem, ut quam primum domum intrarent et rem institutam per-
agerent. Summum in mora esse periculum. Ex his monitis peregrini
Electra facile concludens, eum non esse, quem putaverat, nuntium
Phanotei, sed socium Orestis neque tamen ipsa, quis vere ille esset,
intelligens, pedagogum ubi primum, fratre docente, cognovit, manibus
prehendit et nomine servatoris domus patrie eum appellans patremque

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0355.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free