Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 99
erat acerbus. Maximum id erat pietatis documentum, quo quin tere-
retur, neminem puto fuisse. Lamentationem Electre ad urnam ac fle-
tum miserabilem videnti cui vel invito non lacrime oborte sunt?
Neque vero Orestes, hune tantum muliebrem gemitum videns, non fa-
cile sibi persuadere poterat, illacrimantem esse sororem, quam antea
nihil nisi auditione cognitam habuit. Ac misericordia moto verba ei
non pauca exciderunt, e quibus Electra, nisi de morte fratris tantopere
persuasum habuisset, facile esset suspicata, quis vere esset, qui urnam
apportaverat deque miseria ejus tam vehementer dolebat. Hic autem
vehemens animi motus Orestis, tametsi Electr& suspicionem de fide
nuntii allati movere non potuit, antequam mentio semel de dolo facta
est, plurimum tamen quin valuerit ad fidem ei faciendam, fratrem se
esse profitenti, nemo facile negare potuerit. Unde factum est, ut nor
modo Electre agnitio ab Oreste fieret ex ipsa factorum ratione, id
quod de agnitione disputans Aristoteles precipit !), sed aliqua ex parte
etiam Orestis ab Electra. In sigillo enim, quod sorori Orestes osten-
dit, Sophoclem non ita multum voluisse positum ex eo apparet, quod
nibil ante id visum Electra dubitat, quin vera Orestes diceret. Ac
nonnihil ad adventum Orestis animum Electre& preparari voluit So-
phocles primum somnio Clytemnestre deinde eo, quod Chrysothemis
in sepulcero patris narraverat se reducis fratris sacrificia invenisse.
Quorum illud et Electram et chorum in optimam spem adduxit, hoc,
quamquam non tantum effecit, ut nuntio de morte Orestis allato diffi-
deretur, aptissimum tamen erat, quo in suspicionem fraudis adducere-
tur chorus et propensior Electra redderetur ad fidem Oresti tribuen-
dam, ubi primum dissimulationem: deposuit.
Videmus Sophoclem ut plurima, ita hoc Aeschyli inventum cin-
cinnorum patri dedicatorum retinuisse, ad suum autem consilium pru-
dentissime accommodasse. Uterque poeta voluit Orestem a precibus
deorum et sacrificiis patri factis munus ulciscendi incipere. Voluit
etiam uterque Agamemnoni eodem tempore domo afferri sacrum. Quod
hac in fabula, quum ab Electra fieri ’nullo modo posset, Chrysothe-
midi aptissime commissum est. Quo fiebat, ut, quibus esset moribus,
quam optime patefieret. Magnum eam habuisse amorem et in patrem
et in fratrem et in sororem quum ex eo patet, quod jussum matris
negligens suo et sororis nomine sacrificium patri attulit, tum inde vel:
maxime apparet, quod crines fratris in sepulero conspicata summo
gaudio affecta est et quam celerrime’potuit ad sororem advolat, ut
reditam fratris, quem pro explorato habuit, quam primum nuntiaret.
Negqas vero ita penitus in animo ejus ille amor insedit itaque gratuitus
!) Art. poet. 16.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>