Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 101
Orestes. Nihil metuit, ue victor a certamine non discedat, quippe
cui presentem dii opem ferre videantur. In quo est intelligendum, ut
Electra in prologo preter ceteros deos ultores furiarum opem implora-
verat, ita hic esse choro persuasissimum, cum Oreste illas facere.
Quz& res probare videtur apud Sophoclem furias munere suo cum Jove
consentientes fungi, ut, que dissensio inter deos prisci et recentioris
generis apud Aeschylum intercedere fingitur, eam aut ignoret Sophocles
aut sublatam jam velit !).
Animi spectantium hoc chori carmine, a rebus gaudii plenissimis,
que proxime acte erant, avocati, ad atrocissimas illas, que paulo
post erant agende, aptissime preparantur. Ad leges divinas consi-
derandas mentes eo intenduntur, quibus perpensis facile intelligunt ,
quam graves poenas commeruerint parricid:. Quamobrem quum sta-
tim post lamentabiles Clytemnestre ferro percuss& voces exaudiunt,
metu illi quidem eodemque horrore, atque chorus ?), afficiuntur viden-
tes, quam acerbe eos puniant dii, qui jura divina pervertere audent
neque vero possunt cum choro 3) justitiam divinam non probare, quod
immanes Agamemnoni illatas injurias non neglexerit salutemque tan-
dem illius domus atque regni refecerit. Quod bonum redundaturum
sperare possunt e facinore illo, quamvis a liberis in matre atrociter
sit factum, propterea quod viderunt nihil primo certe fuisse, quod ad
rem illam suscipiendam eos impelleret nisi amorem in patrem offici-
omque religione preceptum. Ac facere tamen non possunt, quin magna
hominum misericordia commoveantur, quod iis evenire possit, ut in
eam vite conditionem redigantur, ut integri nequeant ne sanctissimorum
quidem officiorum partes tueri. Qui ab Aeschylo cognitum habuerunt,
quas voces edens Agamemno a Clytemnestra plagas mortiferas acce-
pisset, eos non summopere id commovere non potuit, quod easdem
voces Clytemnestra edere audiebatur +) a filio vulnera accipiens 5).
!) Cfe Neue Jabrbicher 1854 p. 504 Koeyseri diss. äb. Sophocl. Electra et
Hoppei diss. de deorum Sophocl. fatal. potestate p. 11.
2) V. 1407.
3) Vv. 19, 1412, 1508.
+) Cfr Boeckh. Gr. Trag. princip. p. 244.
3) Animadvertatur velim Sophoclem hoc loco aptissime dvvilafis, que dicitur,
tigara usum esse, quum Clytemnestram vulneratam voces illas lamentabiles non
plenis senariis, ut Aescbylus Agamemnonem, mittentem faceret, sed curtis, qui
responsis Electr& suppleti sunt. Hoc orationis ornamento, quo unus senarius in
duas personas ita distribuebatur, ut alterius verba alteram versus partem obtineret,
in diverbiis smpissime et Sophocles et Euripides, Aeschylus autem numquam nisi
serhel in Prometh. 979—80. usi sunt. ubi colloquentium animos vehementius eom-
motos inducebant. Fuit etiam, ubi in eodem versu eolloquentes bis vel etiam ter
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>