- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
106

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

106 Joh. Johansson.

facit. Iniquissimo animo promissum ejus reditum exspectat. Amicas et
sororem, quum jubent eam :equo animo fortunam ferre et temporibus
concedere , acerbe et contemptim rejicit. Totam se ulciscendi cupiditati
tradit, nihil cogitat, nihil expetit, nibil agit, nisi ut poenas a parricidis
repeteret. Atque hoc tantum studium minime celat, sed ingenue profi-
tetur. Quo fit, ut severius crudeliusque in eam consulant parricide.
Hoc modo ad pietatem erga patrem accedunt accepte injurie, quibus
impulsa etiam magis vindictam expetit. Audit preterea mortem suam
a parricidis esse constitutam; audit a diis matrem mala et mortem pre-
cantem; videt lzetitia gestientem imatrem, quum misera fratris mors nun-
tiatur. Que omnia cumulum ire atque odio in matrem additura quis
non intelligit? Ad Aegisthaom occidendum ut opem sibi ferat, sororem
obsecrat; de matre tacet, non quod morte cam affectam nollet, sed
quia persuasum habuit, hujus rei mentionem si fecisset, sororem statim
adjumentum denegaturam. <Nihilominus quum Chrysothemis negat se
quicquam auxilii prestaturam, Electra injurias illatas solam persequi
animum induxit. Sic affecta quid mirum, si fratrem rem suscipientem
eam, quam tam diu gestam vehementissime cupierat, incitat atque in-
flammat? Immo consentaneum erat odio cjus implacabili, quod nulla
re nisi sanguine effuso parricidarum satiari potuit.

Neque vero ii sunt audiendi, qui dicunt Sophoclem imprudenter
ita fabulam composuisse, ut matrem Orestes primum necaret, deinde
Aegisthum !). Vidit nimirnm Sophocles omni animi impetu omnique

’) Westrikius dicit Nophoclem ev. quod non Aegistbhum ante matrem, sed con-
tra, ab Oreste interfici fingeret, m id vitiuin incidisse, ut ab initio ad finem usque
ea non proponeret, quie auditores tencrent et ecorum intentionem omnesque animi
aftectus excitarent et augerent. In illa, inquit, scena, qua matrem occidit Ore-
stes, maximam vim tragicam exseruerat Sophocles et, quum altius se efferre non
posset, non aliter ticri poterat. quin sequentia languerent. Et Sophocles scilicet id
nesciebat. Quid? si fabule consilio id ipsum congruere existimavit, quod vehe-
menter concitati spectantium animi iis, que post matricidium agerentur, aliquid
sedarentur, num dubitabimuas, quin recte iutellexerit? Puto hane fabulam optime
ita esse compositam, ut atrucior illa matris c&des conficeretar. dum animi non
modo agentium, verum etiam spectantium quam maxime commoti essent iis rebus,
que a parricidis essent gestie. Que opinio quam vera sit, ex disputatione mea sa-
tis apparere sperv. — M. Rappius 1. 1. ita disputat: Sophokles hätte diesen Wettstreit
mit Aeschylus nicht eingehen sollen, dem er hier nicht gewachsen war. Seine wei-
che Natur konnte sich an diesem Greul nicht messen. Aeschylus lässt den Ae-
gisth zuerst tödtev und dann folgt eine kurtze ergreifende Verhandlung zwischen
Clytämnestra und Orest. Diese fällt hier eigentlich weg, aber die Abschlachtung
des vachher erscbeinenden Aegisth ist viel weniger tragisch, er ist ein zu niedriges
Opfer um das Stäck zu beschliesen und das beleidigt. Atque in eandem fere sen.
tentiam disputat Mesnard in L’Orestie, Trilogio Tragique D’Aeschyle pp. 65—66.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0364.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free