- Project Runeberg -  Antiqvarisk/Antikvarisk tidskrift för Sverige / Femte delen /
313

(1864-1924)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


II.

De Vita Sancti Nicholai.



Incipit prologus in vitam beati Nicholai quondam
episcopi lincopensis. In nomine domini Amen. Nos
Kanutus dei et apostolice sedis gracia episcopus ecclesie
lincopensis et capitulum ibidem in regno Swecie premissa
nostri humilima et deuota recommendacione de vite,
virtutum et miraculorum meritis aliqua, quibus venerabilis
in Christo pater dominus Nicholaus Hermanni quondam
episcopus lincopensis beate memorie claruerat et claret
presentibus, ad vniuersorum noticiam volumus peruenire.
Licet enim periculosum sit propter temptacionem
adulacionis aut presumpcionis laudare viros iustos, dum adhuc
viuunt in corpore, tamen post mortem secure eorum
merita extollere possumus, maxime quorum finis optimus
vitam precedentem commendat, vnde Job ait: »deridetur
iusti simplicitas, lampas contempta in conspectu diuitum,
parata ad tempus statutum.» Sicut enim Gedeon et socij
sui ad tempus absconderant lampades suas et postea
tempore congruo fractis lagunculis, dum lampades choruscarunt,
inimici eorum sunt perterriti et prostrati, ita eciam cum
sanctis et iustis viris actum est. Nam dum viuerent ab
impijs erant despecti et pro nichilo reputati. Sed post
mortem, dum subito miraculis choruscharent, sunt eorum
derisores exterriti et sepius ad meliorem vitam reuocati.
Meritorium ergo et valde necessarium est vitam eorum
conscribere et ad futuros destinare, sicut Ambrosius de

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri May 10 20:15:36 2019 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/antiqtid/5/0325.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free