- Project Runeberg -  Bidrag till Kännedom af Finlands Natur och Folk, utgifna af Finska Vetenskaps-Societeten / Första Häftet /
120

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ceret, ex aqua caduca illa vita est, sed erectas aspiceret
firmamentum , rationalis animae archetypum, quod intellexisse videmus
Poetam dicentem:

Os homini sublime dedil, coefumq. tueri
Jussit et erectos ad sydera tollere vultus.

Atque philosophicae hae sunt rationes, restant Theologicae, quas
Astrologiae impugnatores maxime urgent, dicentes, cum Verbo Dei
pugnare Astrologiam. Testatur primam Creationis historia, Solem
et lunam luminaria illa magna in Signa creasse Deum. Illa
qua-rumnam rerum sint signa, qaam rerum in terra futurarum ignoro.
Ita enim de signis his loqvitur Salvator Math. XVI facto vespere
dicitis, serenum erit, rubicandum enim est Coelum et mane, hodie
tempestas, rutilat enim triste Coelum. Faciem ergo Coeli
dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis. Coelum igitur
Signa dabit mutationum aeris. Testatur deinde Salomon Stellis
inesse vires. Ita enim loquitur Sapient. XIII. 2. Sed aut ignem
aut spiritum aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam
aquam, aut Solem et lunam, rectores orbis terrarum, Deos
putaverunt. Et iterum versu 4. Aut si virtutem et opera illorum
mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui haec fecit fortior est
illis. Hic sane perspicuis verbis laminaria rectores orbis
(terrarum) nominantur. Et stellarum gyrus dicitur habere virtutes et
opera, quae in sui admirationem duxit gentes, ut stellas pro Diis
colerent, quibus et serviisse Judaeos testatur Stephanus atque
militiam Coeli eos nominat» Act. VII. 42. Testatur Josephus Lib. I.
Cap. UI. Adamum praedixisse duplicem muneri interitum per aquam
unum, per ignem alterum atq. ob eam causam filios Sethi duas
erexisse columnas unam ex secto lapide propter aquam, alteram
lateritiam propter ignem, in qaibus hoc vaticinium una cum motu .
Coeli notatum esset pro posteris, atq. permansisse eas in Syria
usque ad sua tempora.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 15:41:03 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bkfnf/1/0128.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free