- Project Runeberg -  Historiskt bibliotek / Andra delen /
429

(1875-1880) With: Carl Silfverstolpe
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Öfversigt af den Polska Litteraturen med särskildt afseende på den Svenska Historien. II. Af Xaver Liske

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

111

polsk litteratur rörande sveriges historia.

429

imminuant pericula, quæ res successive difficiles euentus et
impedi-mentum maritimi commmercii post se trahat, arbitratus Ser:tas Sua
non esse aliam planiorem viam et modum ad assequendum prædictum
ab utroque statu intentum finem, quam per oblationem coniunctim
faciendam meditationis ad pacem componendam inter hos duos Reges
separatim et absque parte Austriaca atque hoc est quod Sua
Sereni-tas nunc proponit, minime dubitans, quin hæc propositio concordatura
sit cum intensione statuum Generalium: Attento, quod Excellencia
sua in prædictura scriptura assecuracionem dat, quod nec fædus, nec
colligatio vel combinatio ulla sit inter suos Principales et Cæsarem
vel Regem Poloniæ vel ullum Papistici seruitii vel fecis Regem vel
Principem: sicuti etiam nec tractatus aliquis offensiuus, nec
confæde-ratio cum aliquo Protestantium statu, rege vel principe contra regem
vel regnum Sueciæ suis Principalibus intercedat, sed fædus tantum
defensiuum cum rege et corona Daniæ cuiusmodi defensiuum fædus
Serenitati quoque Suæ, quantum meminerit, cum Suecis sit, adeo ut
statuum intentio respectu principalis finis et causæ eadem, et nulla
obligatio vi alicuius tractatus vel stipulatio ad id impediendum vel
remorandum sit, vel de nouo etiam proponenda: quo posito spes esse
posset facilis exitus: nam si status Generales classem suam in ilias
oras immittant (prout sua Excellencia in scriptura sua communicat)
res difficilior euadet, quod ut caueatur, sperat Sua Serenitas fore ut
Prouinciarum Ordines mandent, ne classis in prædictorum finiuin
præiu-dicium impendatur, vel ipsi sine communi consilio veteriores suppetias
mittant, neque ex quacunque belli ratione hisce rebus se immisceant,
unde bonum propositum amicorum statuum pacis inter sæpe
memo-ratos duos istos reges restaurandæ posset impediri. Id quod Ser:tas
Sua necessario monendum duxit, eo quod communis hostis spargat,
quasi classis naualis Hollandica omnesque eius vires (contra ac in
dicta scriptura Excellenciæ Suæ continetur) in usum communis hostis
in mari adhibenda et seruitura sit transportando ex Holsatia militi
Austriaco in Jutlandiam et Selandiam adeoque contra regem Sueciæ
copiæ illæ unitæ sint: Et ex hac occasione visum est Serrti Suæ
asse-curare Excellenciam Vestram, quod tametsi hic status neeessarium
iudicarit et resoluerit, classem in ilias oras mittere, id fiat hac sola
intentione, ut procuret mediationem pacis inter utramque coronam
eamque ipsis proponat omnibusque consiliis, ad quæ communis hostis
in præiudicium et exitium Protestantium eorumque amicorum et
subla-tionem libertatis commerciorum maritimoruin cum magno commodo
suo posset impelli, obuietur. Qua de causa Ser:tas Sua ulterius
proponit, ut coniunctis conciliis laborent, ut Electorem Brandenburgicum
a Confæderatione cum Domo Austriaca aliisque Pontificiis inita
retra-hant, quod unum prædictis finibus consequendis efficacissimum sit
medium. Apprehendit quoque Ser:tas Sua, quod ea coniunctio et
con-fæderatio, quam prædictus Elector contraxit, quaque hodie obligatus
sit præfatis finibus maxime aduersetur, ipsiusmetque Electoris rebus
et securitati valde sit periculosa. Cum itaque Deus unitarum prouin-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 07:01:57 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/histbib/2/0437.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free