- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Första årgången, 1900 /
266

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Relatio Florentii Feyt. Meddeladt af H. Schück

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

266 MEDDELANDEN OCH AKTSTYCKEN
tessores duos, quibuscum voluit Patrem disputare. Suasit Pa-
ter regi satius esse ut huiusmodi cum ijs institueretur dispu-
tatio, qua non solum argumenta eorum quibus capita quae-
dam liturgiöB catholicsB impugnabant, sed in vniuersum er-
rores eorum omnes confutarentur, quod publico hominum
conuentu factum est. Ter quaterue summa cum ignominia re-
cesserunt, quin etiam a Rege ipso frequenter conuicti obmu-
.tuerunt. Subsequuti sunt Abrahamus et Olaus, cöeteris opi-
nione doctrina? illustriores, sed hi etiam iuuante eo qui propria
veritas est summum ex hac congressione dedecus tulere. Rur-
sum ab integro inita est disputatio ijsdem 4 simul vires coniun-
gentibus cumque se deuictos fateri nollent, quod tämen om-
nibus satis patebat, dixit Abrahamus se in hac re concedere
nihil posse, nisi de sententia episcoporum omnium ac totius
cleri, subiungente Olao, ne sine populi quidem totius consen-
sione quicquam esse permittendum. Omnibus sane ineptiam
suam admirandam atque adeo deridendam proposuerunt.
Porro Rex quoniam iam ante ex uniuerso Regno epi-
scopos prrocipuosque Ministros ac e vicis singulis rusticos duos
paulo post Epiphaniae festum affuturos conuocarat, rem omnem
in illud tempus reiecit. Appetente igitur die, quo comitia habe-
rentur, Rex quattuor istos aduersarios una cum suo conciona-
tore quod ad eos defecisset, ad diuersas villas procul a ciuitate
regia amandauit, ne prsesentes suo veneno alios inficerent
Adest dies comitijs preefixa Rex populi gratia (ut supra
commemoraui) collecta, ministros omnes ad aulam accersit, an-
tequam disputationem ingrediantur, iussit Liturgiro hostibus ad
sinistrum latus secedere, reliquis ad dextrum manere iussis,
aderat librarius qui cuncta describeret, aderat et Pater pro
Rege si quando opus esset responsurus; sinistram petunt epi-
scopi duo, alter ut sese ostentet, alter ne odium fratris Regis
in cuius ducatu disecesin habebat sibi conciliaret. Dextram
tenent Archiepiscopus cum alijs episcopis duobus ac prope 200
ministris, prima congressione qufe ad horas 5 durabat super-
antur Regis aduersarij una cum 286 clericis, sed quoniam die
postera rursum a Rege desciuerant iterum Rege absente co-
ram Comite Petro, viro ad catholicam religionem ualde pro-
penso, et reliqua nobilitate acriter disputatum est. Rursum sub






<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:00:00 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1900/0270.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free