- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
20

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nius Danus1, qui proxime elapsa hebdomada cum Augustae Taurinorum
esset, certiorem me fecit te minime despecturum meum hoc munusculum;
imo acceptum tibi fore hoc meae erga te observantiae testimonium. Rogo
itaque ut velis illud grato benignoque animo excipere, et pro certo habeas
tua jussa mihi carissima fore, si mea opera aliquomodo tibi utilis esse
potest, Vir sapientissime, ea libere utere; nihil enim gratius mihi
contingere potest tuorum jussuum honore. Rogo interim Deum Opt. Maximum,
ut in artis nostrae incrementum velit te diutissime incolumen servare.

Tui nominis obsequentissimus et
Humillimus servus Garolus Allionius.

Odateradt, men troligen skrifvet 1757.

Linn. Soc., Vol. I: 44—45.

1 Peder Ascanids, se Afd. I: D. 2., s. 335, not 1. Reste i Italien 1757.

9.

Viro Experientissimo

DD. CAR. ALLIONIO
Med. Doct.

s. pl. d.

C. Linnaeus.

Heri redux accepi fascilum[!] a Te, Vir Experientissime,
gratiosissime missum, cum libris et plantis siccis curiosissimis, pro
quibus mentem devotissimam reddo; responderem ad singula,
imprimis ad plantas exsiccatas, sed debeo coactus hoc gratissimum
officium differre per mensem, cum cras abiturus sum ad aulam
regiam; mihi redditus primum hoc absolvam.

Nullus authorum pulchrius determinavit fossilia petrefacta,
quam Tu V. E. in libello lectissimo1.

Plantae Tuae alpinae maxima voluptate me affecere, quae Tibi
aeternam compararunt famam.

Nullas adjecisti literas; et si adposuisti periere in itinere; sed
plantae omnes bene conservatae erant, utinam scirem qua ratione
mutuis officiis inservirem.

Citabo plantas a Te descriptas in systematis naturae decima
editione, quod sudat et brevi 2 voluminibus prodibit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0032.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free