- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
35

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Plurimas tibi primum grates reddo quod volueris mihi nonnullarum
stirpium vera nomina indicare, et deinde quod mei, et operum meorum in
tuis operibus memoriam facere volueris. Mea flora pedemontana licet tabulae
paratae jam sint nondum tamen lucem videbit, clinicis curis, lectionibus
publicis, et adversa valetudine impeditus postremam huic operi manum adhuc
admovere non potui. Confido tamen eam hoc anno sub praelo esse
sudaturam, et vehementer opto jam publicam factam esse novam tui
operis specierum plantarum editionem. Plusculas hoc anno detexi rariores
stirpes nimirum Vallisneriam, Isnardiam, Pixidariam Lindernii,
Thlaspi-dium raphani folio, Centaurium illud majus Tournefortii sub nomine
Arc-tion in historia lugdunensi depictum, Bupleurum novum Gerardi, et alias
non paucas. Pro certo habeas me tibi eas omnes reservaturum et
missurum, quas tibi nondum visas ex tuis operibus colligere potero. Hac
aestate plurimum laboris contuli digerendo in ordinem horto Taurinensi,
et locupletando, qui mille circiter stirpibus auctus jam est. Omnes
areolae, et singulae stirpes suis numeris signantur, ita ut edito denique
catalogo commodissime discipuli sine etiam praeceptore stirpes cognoscere
possint.

Dignus et eximius tuus discipulus Claudius Alströmer1 aliquot
hebdomadas Taurini commoratus est, mihique valde gratulor plurimam cum
illo amicitiam iniisse. Commisi optimi hujus viri curae fasciculum rariorum
stirpium, et semina nonnulla ad te mittenda. Schedulam mihi reliquit
continentem semina a te desiderata. Dabo operam ut omnia obtineas.
Nonnulla his literis includo, alia sequenti hebdomada mittam. Aegre
admodum fero quod hoc anno licet omni adhibita cura semina moluccae
frutescentis obtinere non licuerit.

Gratulor plurimum de Tui egregii Filii primitiis. Tanto sub
Praeceptore, et Tanti Viri filius nequit non eximia cum Tempore praestare,
et Patris celebritate dignus fieri. Ut meo nomine plurimam ipsi salutem
dicas rogo.

Tuae generositati hortus regius meae curae commissus plurimum se
tibi commendat, et ipse rogo ut seminibus rarioribus, quae tibi ad manus
erunt in literis missis augere velis. Notulam addidi illorum quae minime
germinarunt. Addo quoque indicem illarum stirpium suecicarum, quae
adhuc in meo horto sicco desiderantur. Nolo quidem omnino te a
gravioribus et utilissimis studiis removere, quamobrem te rogo ut per
aliquem ex tuis discipulis velis dictarum stirpium sicca exemplaria mihi
curare. Ego respondeam alpinarum et helveticarum speciminibus.

Vale in totius Naturalis historiae incrementum Vir Sapientissime,
mihique porro favere pergas.

Dabam Aug.ac Taurinorum die 14a januarii 1763.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0047.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free