- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
41

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

resque montes peragravit rediitque plurimis raris stirpibus dives, quae
omnes in meam floram pedemontanam transibunt. Gortusae etiam semina
hoc anno quoque collecta adjunxi.

Rariorum sive alpinarum sive maritimarum stirpium specimina habeo
pro tuo Celeberrimo herbario parata quae commoda occasione mittentur.

Pixidaria apud nos variis locis occurrit, atque in plerisque olim
oryza sata fuit. Lindernius primus cum Abrahamo Gagnebin Helveto
Chirurgo in alsatia hanc plantam vidit. Singulare genus est gratiolae
proximum, cujus accuratam iconem cum anatome floris dabo. Gaudeo
scire virginianam esse, sed optarem scire a quonam auctore memoretur.2

Si quaedam semina habes, quibus velis hortum Taurinensem ditare
rem facias gratissimam. Te Deus optimus maximus in naturalis Historiae
incrementum diu incolumem servet, mihi porro favere perge.

Dabam Aug116 Taurinorum die 22. martii 1766.

Utanskrift:

A La Societé Royale avec des graines d’herbes

des Sciences d’Upsal

Par la Haye et Hambourg
a Upsal.

Linn. Soc., Vol. I: 31—32.

1 Giovanni Pietho Maria Dana, professor i botanik i Turin.

ä Anföres under Gratiola af J. F. Gronovius i hans Flora Virginica
(Lugd. Bat. 1739-43).

22.

Viro Sapientissimo Celeberrimoque
Naturalis Historiae Praeceptori

Carolo Linnaeo Equiti aurato etc.

S. Pl. D.

Carolus Allionius.

Cum jam accedat verna tempestas, commoda utor occasione, quae
sese mihi offert mittendi quaedam ad Praecl. Virum Laurentium
Bur-mannum, ut ad te mittam nonnulla ex nostris seminibus et quaedam
commentariola edita in tomo 3° Miscellaneorum Taurinensium1 ad
naturalem historiam pertinentia, ut ejus perpetuae, et maxime obsequentis
existimationis, qua te Vir sapientissime prosequor, testimonium tradam.
Quod si ea quae publico edocendo utiliter impendis officia tantum tibi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0053.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free