Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Speciminis mei alteri [!] Animadversionum Botanicarum. Si hanc epistolam
accepisti, rogo ut me certiorem facias, et aliquod responsum reddas super
ea, quas in eadem abs Te petii, sin vero nondum ad Te haec omnia
pervenerunt, ut id notum facias per litteras vehementer exopto. Tu
interim cura ut valeas, meque, ut facis, amare perge. Vale.
Dabam Patavii VIII Kal. 8bris 1764.
Utanskrift:
A Monsieur
Mr Charle v. Linné
Ch:r de Vétoile Polaire, Premier Medecin du Roy,
et Professeur de Botanique dans VUniversité
d’Upsal.
per Amburgo.
Linn. Soc., Vol. I: 172-173.
52.
Viro Clarissimo
D. Petro Arduino
s. p. d
Car. a Linné
Equ.
Epistolam, quam ad me pridie Calend. Julii exarabas, rite
accepi, at fasciculum simul missum nondum. Tabellarius enim 6
nummos aureos (Ducatos aureos) pro fasciculo exigebat, quod mihi
videbatur nimis pretiosum. Solvuntur enim heic omnes epistolae
secundum uncias; et pro quavis uncia exoticarum tabellario
renumeratur 1/t pars ducatus. Si, Vir amicissime, inscripsisses fasciculo,
uti antea monui, Societati Regia Scientiarum Upsalia, tum
habuissem eundem absque impensis. Scribebam Holmiam ad
magnates, quibus tabellarii res paret, nec responsum accepi. Solvi
antea hoc anno ultra 40 ducatos pro literis; nunc delassatus
proposui non redimere literas, qua? constant ultra unum ducatum.
Astragalus Chinensis mihi duplex est; tuus erit sine dubio
parvus acaulis purpureus, quem habeo una cum Vella Pseudo
Cytiso et Nolana prostrata.
Praepropera fata Forskåhlii mei in Arabia felici multo me
affecere dolore. Habui Jiteras paulo ante ejus mortem de genere
Opobalsami cum ejus charactere, octandra lgyna tetrapetala.1
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>