- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
115

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nera. certe quod in uno ordine sufficit pro charactere, non valet
semper in altero; sed ratio habenda systematis et scientiae.

Pliniana secalis numquam habitat in spica, sed semper intra
vaginam culmi; sunt tantum nobis 2 exemplaria; unum habet
Regina; alterum ego in mea collectione; difficillime enim
excluditur, cum culmi debeant crescere in vase clauso, ut poterit ex
uno in alium migrare culmum, alias perit; adeoque nullus exclusit
antequam ego premium posui et obtinui; hac cestate nullum
experimentum successit.

Mirum certe de Salicornia. ego unicum vidi stamen in Belgio.
Sauvagesius 6, Tu et Moehricius [!] 2, iterum Bergius praeterito anno
in Gothlandia unicum1.

De Pterocephalo Vaillantii nihil certi statuere possum, quod vero
Asterocephalus sit species scabiosae naturalis non est quod haesitem.

similiter Loniceram, ChamceCerasam, Xylosteum ad idem
genus referri debere, imo etiam Diervillam certus sum;
Triosteo-spermum agnosco esse distinctum.

Te fore membrum aut societatis Upsaliensis aut
stockholmen-sis certus sum; sed hoc anno non possum rem expedire, cum
numerus certus membrorum sit praefixus et nunc plenus est2.

Vidi librum D. Hili; qui est egregius compilator et
audacissi-mus. vidi quae scripsit contra optimum nostrum, imo sanctissimum
D. B. Jussiaeum et aegre tuli; sed non ferit Magnum virum;
ejusmodi non cadunt in virum, sed in suum authorem.

Dabam Upsaliae 1753 d: 20 julii.

Quaeso des mihi characterem D. Dalibardi, qualis sit vir? ubi
vivat? et reliqua.

e vestris terris nuper accepi novam speciem Micropi, caule
erecto, foliis alternis s. solitariis, fructu non muricato, similis
Fila-gini Tournef.

Matthiolam, Rheedeam, Thaliam, Ximeniam, Zapotam,
Bros-seam, Bueephalon, Hippocrateam, Fuchsiam, Hippomane, sunt
genera de quibus stamina huc latent; si quid de his noristi candidus
imperti.

Utanskrift:

Celeberrimo Viro
DD. Joh. Bapt. Aymen
Medico experientissimo
par Bordeaux a Castillon

frijbr. sur Dordogne.

(Sigill bortskuret.)

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0127.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free