- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
170

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Fautori suo optimo
S. P.

Ioannes Bartsch.

Haud aegre feras me negotia Tua turbantem hisce litteris. Scias
velim, me non mea, verum Tua libentissime curare. Cures vero et Tu,
summopere rogo, ne Te poeniteat imposterum huius mihi oblati beneficii;
respondeas ergo ad omnia categorice, breuissimisque. Generalia, ad quae
Tua exspecto responsa, sunt haecce.

1. ) An Orthographia nominum plantarum in systemate Tuo

recepta sit seruanda.

2. ) An paginae numerandae.

3. ) Quae in Obseruationibus Tuis ad Floram Lapponicam

lineolis subductis notata, suntne maioribus, an minoribus
imprimenda litteris. Quam libenter propter ea, si
possibile, vel vnicam plagulam caracterum Tuorum
impressorum vt videre possem, exopto.

4. ) Ad ea, quae in Exemplari Tuo notata inuenies, Tuam

adponere mentem enixe rogo. Addas igitur vltimam
limam Tuo iamiam prodituro operi.

5. ) Velisne ae, vel £e imprimi?

Quodsi Te non taederet, binas quasque a me visas iterumque reuisas
plagulas Tibi transmitterem; vel plures ad aduentum Tuum seruarem
paratissimas. Eligas, quidquid placet, experieris me in omnibus ad nutum
Tuum paratum. Modum praeparandi illud lac maxima animi perlegi
oblectatione, maxime animaduertens, posse sic omnem in toto vniuerso
possibilem lactis copiam in eamdem mutari naturam, superstite tantum
vel vnico Pinguiculae folio1. Vtinam me iam visitaret Frischius*, ast vt
ipsi simul statutum figatur tempus, quo elapso rursus teneatur proprios
petere Lares. Inueni duas species Scolopendrae, nec’ non aliquot
Lacertarum in Nosocomio meo alendas summo animi oblectamento quotidie
saepissime inuiso. Respondeas rogo quantocyus, simulque cures, vt valeas.
Vale. Dabam Lugd. Batauorum. VI. Id. Aprilis MDCCXXXVI.

Utanskrift:

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
ä

by myn Hr Cliffort. Amsterdam.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0182.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free