- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
176

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

autem ex omnibus tribus peti debet. Pro singulari suo fauore, quem
Tibi debeo, diuturnum inter nos erat colloquium, vbi Boerhaavius retulit,
se desiderasse III. mensium spatium, antequam discessus meus fieri
debeat. En quam laete succederent vota. Verum quod longe plus, Ille
enarrauit tot auctores, quos mihi abituros comparare deberem.
Maximum vero, quod velim admireris, fuit eius promissum, quod mihi, si
Deus haec ita disponeret, vt ego petam loca illa, ostensurus sit suam
collectionem plantarum, praecipue a Plumiero ipsi oblatarum, quem prae
omnibus commendauit maxime. Haec sunt, quae Tibi breuiter referre
possum. Jam sane magna spes occupauit animum, qui vix amplius
contineri potest, quin iam auolet ante tempus destinatum. Vtinam iam
decerperem [et] examinarem flores, vtinam iam semina collecta pararem
transmittenda ad loca sua debita. Sed festinandum lente. Cogites rogo de
alia voce in locum puculati substituenda. Respondeas quantocyus Tuo
aeternum deuinctissimo

Lugd. die O. 16 Dec. 736. I. Bartschio.

Utanskrift:

A Monsieur
Monsieur Linnosus
Docteur en Medicine
ä

by myn Hr Cliffort. Hartekamp.

Linn. Soc., Vol. I: 371.

Af detta bref framgår, att underhandlingarna om den lediga läkareplatsen
i Surinam försiggingo redan 1736 och ej 1738 såsom Linné i sina
Egenhändiga anteckningar, s. 30, uppgifver.

104.

Fautori suo aestu matissimo
S. P.

Ioannes Bartsch.

Debitas pro vnctione transmissa vltima persoluo grates, nullus
dubitans, quin ea viribus suis neutiquam destituta, sit remedium vniuersale
potentissimum, cuinam adplicari debeat, nescio. Quid sibi velint primae
epistolae Tuae lineae, me fugit arcanorum imperitissimum. Dedicationem,
si Tibi placeret, suaderem retinendam illam, quae a societate transmissa’.
Auctorum nomina apud me sancte adseruantur. Jamdudum dubitaui,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0188.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free