- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
179

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Fautori suo Optimo
S. P.

Ioannes Bartsch.

En, quae Tibi indicanda iudico. Rogaui hodie Wishofium, vt Tibi
transmitteret aliquot exemplaria1. Ille nihil praeterea respondens quaesiuit
quotnam desiderares, dixi perinde esse, quotcunque velit, transportari
iu-beat. Mox misit ad me famulum suum, ex quo percepi, quod omnia
iam tradita sint Gronouio et ille me inscio fuit apud Gronouium, qui
voluit vt ego eum accederem. Ego ob varias rationes domo exire non
volui, hinc scripsi paucas lineas ad Gronouium, quibus signifieaui Te
aliquot desiderasse exemplaria, insimul ei de felici noui anni ingressu
gra-tulans. Is nihil respondit, cum tamen satis honeste scripserim, me non
dubitare, quin ipse curaturus sit, vt Tu iusto tempore accipias aliquot
Exemplaria. Ast quid fecit Gronouius? post quadrantem horae mittit ad
me Wishof et nuntiat, quod Gronouius omnia exemplaria ad ipsum
remiserit, desideratque vt ipsi indicare velim locum, quo transferri debeant.
Indicaui ipsi libenter locum. Quodsi inuenias quid culpandum in me,
ego libenter poenam dabo, licet nihil minus praeuidere potuerim. Retuli
simpliciter facta, ex quibus facillime, quid Tibi agendum colligere potueris.
Boerhaave valde contentus erat mea gratulatione3,promisitque se, simulae
acceperit responsum mihi indicaturum, laetus ab eo discessi. Vale. 737.
die i. 5ta pomerid. NB. intra % 3tiam et 5tBm haec omnia acciderunt3.
Gura vt valeas.

Utanskrift:

A Monsieur
Monsieur Linnceus
Docteur en Medicine
ä

by myn Hr Cliffort Hartekamp

Linn. Soc., Vol. I: 385.

Odateradt, men troligen från den 5 Jan. 1737.

’ Härmed afses den nyss hos Wishof färdigtryckta Genera plantarum.

2 Torde afse nyårsvisiten hos Boerhaave, som Bartsch nämner i bref 104.

3 ^ tecken för hora (timma).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0191.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free