- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
183

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

bitur et D. Sohlberg idem, qui me vidit miserrimum, nec tamen sciuit
omne id, quod me fere opressit. Sic ego nolens volens debui omnes
abiicere libros, bibi fere nihil praeter V 2, nihil metuens plus quam morbos
Cerebri. Nonne ergo debeo Tibi vnico plus, quam Ipse nosti. Vtinam
aeterni me torquerent cruciatus, si vlla praeterlabatur hora, qua non
reminiscerer, quantum debeam Linnaeo. Quid? putasne me posse Tibi
persoluere grates debitas? Erras maxime. Cur ego quaererem verba,
quae gratam meam testarentur mentem. Ego me totum Tibi trado,
Tibi qui mihi reddidisti plus quam vitam. Ah, bone Deus, quid est, cur
me ament homines? me? nihil sane ipsemet in me reperio, cur me
ipsum amem. Quidnam est, cur Tu, optime Linnaee, mei caussa superos
ipsos moneas. Tu peregrinus tanta moliris, vt beneficiis obruas eum, qui
omnium minime eadem meretur. Tu toties mei caussa et Boerhaavium
ipsum turbas! Tu Boerhaavium adeo excitas, vt ego certissima eius in me
fauoris accipiam testimonia. 0 si abstinuisses, et nunquam de me cogitasses,
quoniam nihil fingere possum, quo sopiam turbatum animum, vt ei
persuaderem, non delirare tantos Viros, dum me prosequuntur amore. Ecce
quantum valeas apud Boerhaavium, Traditis Ipsi litteris Tuis, ille eis
perlectis fronte serena me respiciens, quaerensque quo modo valeam,
accepto responso meo, me non valere optime, arripit calamum, componit
chartam, quidnam cogitasses futurum? Obstupescas mecum! Scribit
nomen Dni de Gommelsoyck eiusque domum, iubetque vt eum adeam,
simulque quaeram, cur D. Boerhaavio nihil adhuc responsi datum sit ad
epistolam suam. Ego iussu D. Boerhaavii comite D. Sohlbergio die £
petii Hagam, licet aegrotus. Ille respondit ipse, vt salutarem D.
Boerhaavium et se ipsum mirari, Dominos provinciae Surinamensis nondum
congregatos fuisse. Debui, quia id mandaverat D. Boerhaave, ipsi reddere
responsum. Ergo die C mane, hodie nempe, adibam eum referens haec.
En quid ultimum, quod respondit Boerhaavius. An crederes, vix, sed
Boerhaavius me dimittens dicit: Sis bono animo, et credas, quod mox
acccepturus sis responsionem, nam ego nolo rem adeo negligenter tractari,
cui me immiscui. Ah utinam possem Tibi haec verba ore tenus dicere,
sed eadem cum suauitate, qua eadem protulit Boerhaavius. Dabis ergo
veniam, quod non citius responsionem, quod non citius acceperis gratiarum
actionem. Eccur non iubes quidquam, quo possem monstrare, quanto
ardore Tibi inseruiendi flagrem, si vis, ego quo nihil plus aestimo,
consecrarem Tibi tempus totum, quo adhuc me Belgium videbit. Annon
potes venire Lugdunum vtinam cras esset dies ? quo exspecto Tuum
aduentum. Vale, iterumque vale. Vale. Lugd. die C
Ego hac hebdomade debeo petere Amstelaedamum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0195.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free