- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
188

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Si vales bene est. Fui in societate apud D. Lawsonum elapsa die,
vbi referebam iusso tuo, Te petiisse Amstelaedamum. Gronouius narrauit
se vidisse litteras Dni Scheuchzeri, qui optimam de systemate tuo tulit
sententiam, ipsi vero quaedam adhuc a Te discutienda superesse dubia
in lapidum dispositione, qua occasione multa de lapidibus locuti sunt,
dubitarunt tandem eorum examen non nisi chemicum restare, vt in
ordines suos disponerentur, neutiquam autem sufficere in hoc regno
qualitates visibiles, quibus obediunt regna reliqua duo. Ego tamen ignarus
dubitaui maxime, num iuste, an minus iuste, iudices ipse. Interim
certarunt D. Lawsonus et D. Sohlberg 6 Lagenis vini de vocabulo quodam
in epistola Boerhauii ad Te data. Swammerdammii vitam summo cum
oblectamento perlego, maxime placuit mihi is locus, quo narratur, Patrem
ipsi nihil voluisse praebere alimenti amplius, nisi ab eiusmodi nugis,
Insectorum puta, examine, disisteret. En Titulum Florae, in quo circa
externum habitum, quae Tibi displiceant, moneas, rogo enixe. Corrigas
praeterea plagulam, quae exhibet prolegomena. Vtrumque transmitte
quantocyus. Vale. Dab. die <£.

Linn. Soc., Vol. I: 420. Troligen skrifvet Måndagen den 4 Febr. 1737.

116.

Fautori suo Optimo

S. P.

loannes Bartsch.

Ex prolegom. supersunt haec dubia. § 14. recenses plantas in
al-pibus Lapponicis nascentes, quae quoque reperiuntur in ffelueticis, his
adnumeras quoque § 88. 89. 115. 283. 291. 355. 359.

In Spitzbergensibus § 178. 283.

In monte Baldo § 245.

Haec omnia loca reuolue, an sese ita habeant, de reliquis ex
citationibus Tuis certus sum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0200.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free