- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
201

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nescio, nam semi % ante eius discessum eadem ad eum misi, forte eius
ancilla in culpa, quod ipsi non statim ea dederit, reliquum nescio. Dnus
van Royen circa finem suorum prolegomenorum Tuum Systema admodum
laudauit, dixitque se cum admiratione vidisse, quod hactenus non credidit,
ea omnia exacte obtinere, attamen non posse secundum systema Tuum
Botanicen in horto doceri, quia id lynceos requirit oculos; sic vanam in
re non experta inuenire voluit excusationem. Non potui ipse eius lectioni
interesse, quia die C ob iter pedestre die O praemissum nimis diuturno
somno detentus fui.

Laetor summopere, cum heri D. Boerhaave a Principe Polon.
Scortu-rinsky accepit responsum, eamque spartam sane ditissimam et illustrem
contulit eidem, quem ipsi commendare ausus fui.

Quantum solamen mihi misero dedit dies O, cum expertus sim me
socios habere meae in Botanicis inscitiae; adeo vt quidam dixerit, se putasse
hactenus quod quid sciret in Botanicis,- sed iam se scire, quod sciat nihil.
Quanta turbatio hactenus exagitauit meum animum, dum vidi me tam
multa in Botan. ignorare, en et alios, quos forte inflauit iam ea parua,
quam sibi imaginati fuere, scientia, socios meos. Vidi eos constituere
mecum vnam classem, in qua vero duos ordines die O pér experientiam
constituere potui. 1. qui plane illa nec addiscere volunt; 2. qui libenter,
et alii adhuc qui auide ea addiscere optant. Continuabo ergo meas
quaestiones:

1. quo modo F. B. § 80. intelligere debeo, cum Calix et Corolla, nec ad
genitalia, nec ad partem plantae referri possunt.

2. Iam probe scio, quid sit radix Bulbosa et Tuberosa, sed cum
Tuberosa et Fibrosa vtraque sub corde ponatur, ego non scio bene quid
Fibrosa sit; si nempe fundamentum distinctionis inter Radices
constituat situs relatiuus ad cor.

3. Ego peterem definitiones de partibus plantae generalibus cum nesciam
quid Truncus, folia vel fulcra sint in muscis, in Lichenibus.

4. Caules aculeatos, vt in Araliastro, an refers ad caules hispidos, an
noua subdiuisio fiere debet, aut tantum gradu differt ab hispido.

5. Quid caulis compositus distichus.

6. Quid — — — subdiuisus.

7. Culmus articulatus facit peculiarem speciem, ego putaui omnem
Culmum articulatum esse debere, ergo eripias me ex eo errore.

8. Quid culmus squamosus? Annon forte re ipsa est ipse bulbus, vt in
Musa, quod mihi iam non videtur paradoxon, cum semel Tuam
definitionem bulbosse adsumserim radicis. Sed iam monet discessus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0213.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free