- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
203

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2. Quidnam Tibi dicitur Polygarnia aequalis, quem Terminum non
explicuisti, licet reliquas Polygam. species definiueris.

3. Non adeo contentus sum Tecum, quod male mihi permiseris vocare
rem nomine minus recto, cur enim, dum dixi ad peripheriam tui
auditorii virentis in praedio, id est Corallium, cur, inquam, me non
correxisti? cum iam scio, quod sit Isis, lmmo in eodem loco annon
forte Madreporam nominaui, quae tamen est Cellepora. Hoc
im-posterum euites, rogo humanissime, quo enim plus me corrigis, eo
maiorem in me excitas amorem.

4. Ubinam quamdam, sed bonam de Xylo. Indorum reperire possum
relationem.

Nolo iam plura adferre, ne Te obruam nimis, exspectans tam ad
haec quam ad praecedentia de die c? Tuas responsiones, nec non de
Indice Boerhaauii mandatum Dom. Cliffortii, cui me etiam atque etiam
commendes, quidnam faciendum velit. Valeas,
die 4-.

Utanskrift:

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
å

by myn Hr Cliffort. Hartekamp.

Linn. Soc., Vol. I: 387.

129.

Fautori suo Optimo

S. P.

Ioannes Bartsch.

Percepi haud ita pridem ex Gallo quodam, Doctore Med., quod
quidam Monspeliensis systema quoddam morborum condiderit, idque ad
D. Boerhaauium transmiserit, vt eius obtineret iudicium; idem et systema
Botan. et pro insectis confecit, quod vltimum ad Reaumurium misit,
curaui et rogaui, vt transportandum curet eius Exemplar, vt et Tibi
illud, qualecunque sit, haud maneat ignotum.

Non faciam ceremonias, sed impudenter Tibi furabor tempus, sperans
die © aliquanto minorem Tibi futurum laborem.

1. Didici ex Te culmum esse eam speciem trunci, quae concaua et
articulata. Cum vero ex vltima Tua responsione intellexerim Scirpum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0215.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free