- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
205

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ioannes Bartsch.

Non aegre feras, me per tantum temporis intervallum Te nullis
onerasse quaestionibus, non ideo factum, quasi iam omnia me scire
cre-derim, sed quia pluribus intentum me voluit tempus. Nec sic tamen,
vl mihi proposui, negotia mea ex voto prosequi et finire possum, quia
quae nosti finire erat animus, vt postea eo liberior iam vitam Americanam
hic inchoare possem. En vocauit me D. Boerhaauius ex vniuersa
auditorum suorum frequentia, quod nescio quo me suffundebat rubore, et sic
eius propositum plane inuertit et turbat mea negotia, quid enim?
praelegit mihi epistolam societatis sane quam honestissimam, et iam criticus
dies erit dies quare ex eius mandatis oportet, vt cras petam
Amste-lodamum, vt antea cum eo loquar, qui promisit se mihi daturum in
omnibus instructionem req[ui]sitam. Ego postulabo adhuc quatuor 7manas,
et sic ad minimum duas Tibi, si Tua essent absoluta, vel si non, si
Tuae id permittent occupationes, meis quaestionibus et infinito desiderio
discendi eripiam. Salutes multoties Dnum Cliffortium meo nomine. Te
salutat D. Sohlberg, qui Tecum colloqui desiderauit diu. Si scirem me
non inopportuno tempore accedere, ego per 1/2 ^ ex scapha forte exirem,
vt Te exosculari possem. Vale.

D. Boerhaauius erat extra ordinarie et nimis erga me beneuolus.
Vale. Si placet, notabis mihi locum, vbi quid de Sideroxylo legere
queam boni, posset enim quemdam locum habere in inutili, quam sane
cogor conscribere, disp.

die C . vesperi

Utanskrift:

A Monsieur
Monsieur Linnceus
Docteur en Medicine
å

by myn Ur Clifford Hartekamp

Linn. Soc., Vol. I: 386.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0217.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free