Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ioannes Bartsch.
En quas Tibi, vt perlegas, transmitto philyras, exspectans summa
cum auiditate totius operis vltimas1. Anceps haereo, num Tibi adeo
frequentibus molestus esse auderem quaestionibus. Accepi plantam titulo
Ficoideae, cuius an classem, vel ordinem examine iusto adsequi possim,
summopere dubito, ad singula, pace Tua, genicula dicam duos video
flores, de nonnullis persuasus esse hermaphroditos, vix vero de omnibus;
de eo certissimus, quod ad Polyandriam specimen meum non pertineat;
Quid ergo? pertinetne rursus ad monstra; quaero itaque quinam Tibi sint
caracteres monstrosae plantae, et cur Natura in producendis monstris
regni vegetabilis adeo fertilis, immo fertilior quam in regno animali.
Myricam marem adquisiui facile, ast feminam Flora Lugdunensis, quam
mihi adire datur, non colit. Verum et de aliis quaedam mihi ex Tua
beneuolentia rogare liceat. Ponam Tuum Aphorismum esse verum:
Tetradynamia est antiscorbutica. Jam tua thesis: Omnis caussa et unica
quidem scorbuti est usus nimius muriae. Ex Boerh. materie med. mihi
constitit, Tetradynamiam continere alcalescentes herbas. Ergo concludo,
morbum tollere possum augendo caussam morbi; cum hoc ipse negaturus
sis necessario quaedam praemissa erit falsa, Boerhauius suam probet,
quid itaque supererit?
Corcula illa numerosa Erucarum Boerhauius hodie in lectione
publica depinxit.
Vtinam non aegre feres me liberius ratiocinantem. Vale. Dns
Gau-bius 2 laborat Tertiana.
Linn. Soc., Vol. I: 399.
1 Härmed afses väl bans under tryckning varande disputation.
2 Hieronymus David Gaueius, se Afd. I: D. 3, s. 183, not 3.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>