Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
loannes Barlsch.
Pro litteris Tuis mihi gratissimis, quas possum grates ago summas.
Licet dubius desperassem quidnam eligendum, vtrum mihi cras
accedendum sit, nec ne, ob frequentiam amicorum, quam exspectat Dnus
Clif-fort, nihilominus tamen decreui, ne immorigerum me credat Dnus
Clif-fort Tecum, si ita Tibi videatur, crastina luce post meridiem mihi
abeundum fore, ita, vt circa vesperam Te exosculari possem. NB. Quodsi
vero credas, plus conducere, vt post festum finitum accedam, vel verbulo
me crastino mane moneas, exspectabo enim vsque ad tertiam Lugduni;
sin vero conueniat, vt accedam, ex silentio Tuo consensum vt concludam
permittas. Scias vero totum meum desiderium eo tendere, vt possem
laboribus gratissimis in hist. Nat. tempus consumere; minime omnium
mihi fore satis, quodsi id obtinere non possem. Illud vero, cum ex Tua
pendent, et vnice ex Tua beneuolentia, vt Tua, qua me conaberis
satiare, instructione, non mihi solum, sed publico Tuoque nomini inseruire
velis, rogo obtestor. Scisne quid ego ante discessum desiderem. Vale,
sonat 2 Xma. die $.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
ä,
by myn Hr Cliffort. Hartekamp.
Linn. Soc., Vol. I: 411.
137.
Fautori Optimo
S. P.
loannes Bartsch.
Oportet, vt referam Tibi me fuisse die $ elapso et quidem hora
vespertina post Villam apud Boerhaavium, qui post praelectam mihi
epistolam, eamdem tradidit, vt exhiberem eam Directoribus. Non autem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>